1interea ortum est murmur populi quasi dolentium pro labore contra Dominum quod cum audisset iratus est et accensus in eos ignis Domini devoravit extremam castrorum partemstylusNumbers 21:5, Numbers 21:5, Numbers 16:35, 2 Kings 1:12, Numbers 16:352cumque clamasset populus ad Mosen oravit Moses Dominum et absortus est ignisstylusNumbers 21:7, Numbers 21:7, James 5:16, Numbers 16:45, Numbers 16:483vocavitque nomen loci illius Incensio eo quod succensus fuisset contra eos ignis DoministylusDeuteronomy 9:22, Deuteronomy 9:224vulgus quippe promiscuum quod ascenderat cum eis flagravit desiderio sedens et flens iunctis sibi pariter filiis Israhel et ait quis dabit nobis ad vescendum carnesstylus1 Corinthians 10:6, 1 Corinthians 10:6, Exodus 12:38, Exodus 12:38, Psalms 106:145recordamur piscium quos comedebamus in Aegypto gratis in mentem nobis veniunt cucumeres et pepones porrique et cepae et aliastylusExodus 16:3, Exodus 16:3, Psalms 17:14, Philippians 3:19, Psalms 17:146anima nostra arida est nihil aliud respiciunt oculi nostri nisi manstylusNumbers 21:5, Numbers 21:5, 2 Samuel 13:4, 2 Samuel 13:47erat autem man quasi semen coriandri coloris bdelliistylusExodus 16:31, Exodus 16:31, Genesis 2:12, Genesis 2:12, Exodus 16:148circuibatque populus et colligens illud frangebat mola sive terebat in mortario coquens in olla et faciens ex eo tortulas saporis quasi panis oleatistylusExodus 16:31, Exodus 16:31, Exodus 16:16, Exodus 16:18, Exodus 16:169cumque descenderet nocte super castra ros descendebat pariter et manstylusExodus 16:13, Exodus 16:14, Exodus 16:13, Exodus 16:14, Deuteronomy 32:210audivit ergo Moses flentem populum per familias singulos per ostia tentorii sui iratusque est furor Domini valde sed et Mosi intoleranda res visa eststylusPsalms 78:21, Psalms 78:21, Deuteronomy 32:22, Psalms 106:32, Psalms 106:3311et ait ad Dominum cur adflixisti servum tuum quare non invenio gratiam coram te et cur inposuisti pondus universi populi huius super mestylusDeuteronomy 1:12, Deuteronomy 1:12, Exodus 5:22, Exodus 5:22, Numbers 11:1512numquid ego concepi omnem hanc multitudinem vel genui eam ut dicas mihi porta eos in sinu tuo sicut portare solet nutrix infantulum et defer in terram pro qua iurasti patribus eorumstylusIsaiah 40:11, Isaiah 49:23, Isaiah 40:11, Isaiah 49:23, Exodus 13:513unde mihi carnes ut dem tantae multitudini flent contra me dicentes da nobis carnes ut comedamusstylusMark 8:4, Matthew 15:33, Mark 8:4, Matthew 15:33, Mark 9:2314non possum solus sustinere omnem hunc populum quia gravis mihi eststylusExodus 18:18, Exodus 18:18, Deuteronomy 1:9, Deuteronomy 1:12, Deuteronomy 1:915sin aliter tibi videtur obsecro ut interficias me et inveniam gratiam in oculis tuis ne tantis adficiar malisstylus1 Kings 19:4, Jeremiah 20:18, Jonah 4:8, Jonah 4:9, Jonah 4:316et dixit Dominus ad Mosen congrega mihi septuaginta viros de senibus Israhel quos tu nosti quod senes populi sint ac magistri et duces eos ad ostium tabernaculi foederis faciesque ibi stare tecumstylusExodus 24:1, Exodus 24:1, Exodus 24:9, Exodus 24:9, Deuteronomy 1:1517ut descendam et loquar tibi et auferam de spiritu tuo tradamque eis ut sustentent tecum onus populi et non tu solus graverisstylusNumbers 11:25, 1 Samuel 10:6, Numbers 11:25, 1 Samuel 10:6, 1 Corinthians 12:418populo quoque dices sanctificamini cras comedetis carnes ego enim audivi vos dicere quis dabit nobis escas carnium bene nobis erat in Aegypto ut det vobis Dominus carnes et comedatisstylusExodus 19:10, Exodus 19:10, Acts 7:39, Numbers 11:1, Exodus 16:319non uno die nec duobus vel quinque aut decem nec viginti quidemstylus20sed usque ad mensem dierum donec exeat per nares vestras et vertatur in nausiam eo quod reppuleritis Dominum qui in medio vestri est et fleveritis coram eo dicentes quare egressi sumus ex AegyptostylusPsalms 106:15, Psalms 106:15, Psalms 78:27, Psalms 78:30, Numbers 21:521et ait Moses sescenta milia peditum huius populi sunt et tu dicis dabo eis esum carnium mense integrostylusExodus 12:37, Exodus 12:37, Numbers 1:46, Numbers 1:46, Genesis 12:222numquid ovium et boum multitudo caedetur ut possit sufficere ad cibum vel omnes pisces maris in unum congregabuntur ut eos satientstylusMatthew 15:33, 2 Kings 7:2, Matthew 15:33, 2 Kings 7:2, Luke 1:1823cui respondit Dominus numquid manus Domini invalida est iam nunc videbis utrum meus sermo opere conpleaturstylusIsaiah 59:1, Isaiah 50:2, Isaiah 59:1, Isaiah 50:2, Numbers 23:1924venit igitur Moses et narravit populo verba Domini congregans septuaginta viros de senibus Israhel quos stare fecit circa tabernaculumstylusNumbers 11:16, Numbers 11:16, Numbers 11:26, Numbers 11:2625descenditque Dominus per nubem et locutus est ad eum auferens de spiritu qui erat in Mosen et dans septuaginta viris cumque requievisset in eis spiritus prophetaverunt nec ultra cessaruntstylusNumbers 11:17, Numbers 11:17, Joel 2:28, Joel 2:29, 1 Samuel 10:1026remanserant autem in castris duo viri quorum unus vocabatur Heldad et alter Medad super quos requievit spiritus nam et ipsi descripti fuerant et non exierant ad tabernaculumstylusJeremiah 36:5, Jeremiah 36:5, 1 Samuel 20:26, Exodus 3:11, Exodus 4:1327cumque prophetarent in castris cucurrit puer et nuntiavit Mosi dicens Heldad et Medad prophetant in castrisstylus28statim Iosue filius Nun minister Mosi et electus e pluribus ait domine mi Moses prohibe eosstylusLuke 9:49, Luke 9:50, Mark 9:38, Mark 9:40, Luke 9:4929at ille quid inquit aemularis pro me quis tribuat ut omnis populus prophetet et det eis Dominus spiritum suumstylus1 Corinthians 14:5, 1 Corinthians 14:5, Luke 10:2, James 5:9, James 4:530reversusque est Moses et maiores natu Israhel in castrastylus31ventus autem egrediens a Domino arreptas trans mare coturnices detulit et dimisit in castra itinere quantum uno die confici potest ex omni parte castrorum per circuitum volabantque in aere duobus cubitis altitudine super terramstylusExodus 16:13, Exodus 16:13, Psalms 105:40, Psalms 105:40, Psalms 78:2632surgens ergo populus toto die illo et nocte ac die altero congregavit coturnicum qui parum decem choros et siccaverunt eas per gyrum castrorumstylusEzekiel 45:11, Ezekiel 45:11, Exodus 16:36, Exodus 16:3633adhuc carnes erant in dentibus eorum nec defecerat huiuscemodi cibus et ecce furor Domini concitatus in populum percussit eum plaga magna nimisstylusPsalms 78:30, Psalms 78:31, Psalms 78:30, Psalms 78:31, Psalms 106:1434vocatusque est ille locus sepulchra Concupiscentiae ibi enim sepelierunt populum qui desideraverat egressi autem de sepulchris Concupiscentiae venerunt in Aseroth et manserunt ibistylusDeuteronomy 9:22, Deuteronomy 9:22, 1 Corinthians 10:6, 1 Corinthians 10:6, Numbers 33:16