1et inde exsurgens venit in fines Iudaeae ultra Iordanen et conveniunt iterum turbae ad eum et sicut consueverat iterum docebat illosstylus2et accedentes Pharisaei interrogabant eum si licet viro uxorem dimittere temptantes eumstylus3at ille respondens dixit eis quid vobis praecepit Mosesstylus4qui dixerunt Moses permisit libellum repudii scribere et dimitterestylus5quibus respondens Iesus ait ad duritiam cordis vestri scripsit vobis praeceptum istudstylus6ab initio autem creaturae masculum et feminam fecit eos Deusstylus7propter hoc relinquet homo patrem suum et matrem et adherebit ad uxorem suamstylus8et erunt duo in carne una itaque iam non sunt duo sed una carostylus9quod ergo Deus iunxit homo non separetstylus10et in domo iterum discipuli eius de eodem interrogaverunt eumstylus11et dicit illis quicumque dimiserit uxorem suam et aliam duxerit adulterium committit super eamstylus12et si uxor dimiserit virum suum et alii nupserit moechaturstylus13et offerebant illi parvulos ut tangeret illos discipuli autem comminabantur offerentibusstylus14quos cum videret Iesus indigne tulit et ait illis sinite parvulos venire ad me et ne prohibueritis eos talium est enim regnum Deistylus15amen dico vobis quisque non receperit regnum Dei velut parvulus non intrabit in illudstylus16et conplexans eos et inponens manus super illos benedicebat eosstylus17et cum egressus esset in viam procurrens quidam genu flexo ante eum rogabat eum magister bone quid faciam ut vitam aeternam percipiamstylus18Iesus autem dixit ei quid me dicis bonum nemo bonus nisi unus Deusstylus19praecepta nosti ne adulteres ne occidas ne fureris ne falsum testimonium dixeris ne fraudem feceris honora patrem tuum et matremstylus20et ille respondens ait illi magister omnia haec conservavi a iuventute meastylus21Iesus autem intuitus eum dilexit eum et dixit illi unum tibi deest vade quaecumque habes vende et da pauperibus et habebis thesaurum in caelo et veni sequere mestylus22qui contristatus in verbo abiit maerens erat enim habens possessiones multasstylus23et circumspiciens Iesus ait discipulis suis quam difficile qui pecunias habent in regnum Dei introibuntstylus24discipuli autem obstupescebant in verbis eius at Iesus rursus respondens ait illis filioli quam difficile est confidentes in pecuniis regnum Dei introirestylus25facilius est camelum per foramen acus transire quam divitem intrare in regnum Deistylus26qui magis admirabantur dicentes ad semet ipsos et quis potest salvus fieristylus27et intuens illos Iesus ait apud homines inpossibile est sed non apud Deum omnia enim possibilia sunt apud Deumstylus28coepit Petrus ei dicere ecce nos dimisimus omnia et secuti sumus testylus29respondens Iesus ait amen dico vobis nemo est qui reliquerit domum aut fratres aut sorores aut matrem aut patrem aut filios aut agros propter me et propter evangeliumstylus30qui non accipiat centies tantum nunc in tempore hoc domos et fratres et sorores et matres et filios et agros cum persecutionibus et in saeculo futuro vitam aeternamstylus31multi autem erunt primi novissimi et novissimi primistylus32erant autem in via ascendentes in Hierosolyma et praecedebat illos Iesus et stupebant et sequentes timebant et adsumens iterum duodecim coepit illis dicere quae essent ei venturastylus33quia ecce ascendimus in Hierosolyma et Filius hominis tradetur principibus sacerdotum et scribis et senioribus et damnabunt eum morti et tradent eum gentibusstylus34et inludent ei et conspuent eum et flagellabunt eum et interficient eum et tertia die resurgetstylus35et accedunt ad illum Iacobus et Iohannes filii Zebedaei dicentes magister volumus ut quodcumque petierimus facias nobisstylus36at ille dixit eis quid vultis ut faciam vobisstylus37et dixerunt da nobis ut unus ad dexteram tuam et alius ad sinistram tuam sedeamus in gloria tuastylus38Iesus autem ait eis nescitis quid petatis potestis bibere calicem quem ego bibo aut baptismum quo ego baptizor baptizaristylus39at illi dixerunt ei possumus Iesus autem ait eis calicem quidem quem ego bibo bibetis et baptismum quo ego baptizor baptizabiministylus40sedere autem ad dexteram meam vel ad sinistram non est meum dare sed quibus paratum eststylus41et audientes decem coeperunt indignari de Iacobo et Iohannestylus42Iesus autem vocans eos ait illis scitis quia hii qui videntur principari gentibus dominantur eis et principes eorum potestatem habent ipsorumstylus43non ita est autem in vobis sed quicumque voluerit fieri maior erit vester ministerstylus44et quicumque voluerit in vobis primus esse erit omnium servusstylus45nam et Filius hominis non venit ut ministraretur ei sed ut ministraret et daret animam suam redemptionem pro multisstylus46et veniunt Hierichum et proficiscente eo de Hiericho et discipulis eius et plurima multitudine filius Timei Bartimeus caecus sedebat iuxta viam mendicansstylus47qui cum audisset quia Iesus Nazarenus est coepit clamare et dicere Fili David Iesu miserere meistylus48et comminabantur illi multi ut taceret at ille multo magis clamabat Fili David miserere meistylus49et stans Iesus praecepit illum vocari et vocant caecum dicentes ei animaequior esto surge vocat testylus50qui proiecto vestimento suo exiliens venit ad eumstylus51et respondens illi Iesus dixit quid vis tibi faciam caecus autem dixit ei rabboni ut videamstylus52Iesus autem ait illi vade fides tua te salvum fecit et confestim vidit et sequebatur eum in viastylus