1una autem sabbati valde diluculo venerunt ad monumentum portantes quae paraverant aromatastylus2et invenerunt lapidem revolutum a monumentostylus3et ingressae non invenerunt corpus Domini Iesustylus4et factum est dum mente consternatae essent de isto ecce duo viri steterunt secus illas in veste fulgentistylus5cum timerent autem et declinarent vultum in terram dixerunt ad illas quid quaeritis viventem cum mortuisstylus6non est hic sed surrexit recordamini qualiter locutus est vobis cum adhuc in Galilaea essetstylus7dicens quia oportet Filium hominis tradi in manus hominum peccatorum et crucifigi et die tertia resurgerestylus8et recordatae sunt verborum eiusstylus9et regressae a monumento nuntiaverunt haec omnia illis undecim et ceteris omnibusstylus10erat autem Maria Magdalene et Iohanna et Maria Iacobi et ceterae quae cum eis erant quae dicebant ad apostolos haecstylus11et visa sunt ante illos sicut deliramentum verba ista et non credebant illisstylus12Petrus autem surgens cucurrit ad monumentum et procumbens videt linteamina sola posita et abiit secum mirans quod factum fueratstylus13et ecce duo ex illis ibant ipsa die in castellum quod erat in spatio stadiorum sexaginta ab Hierusalem nomine Emmausstylus14et ipsi loquebantur ad invicem de his omnibus quae acciderantstylus15et factum est dum fabularentur et secum quaererent et ipse Iesus adpropinquans ibat cum illisstylus16oculi autem illorum tenebantur ne eum agnoscerentstylus17et ait ad illos qui sunt hii sermones quos confertis ad invicem ambulantes et estis tristesstylus18et respondens unus cui nomen Cleopas dixit ei tu solus peregrinus es in Hierusalem et non cognovisti quae facta sunt in illa his diebusstylus19quibus ille dixit quae et dixerunt de Iesu Nazareno qui fuit vir propheta potens in opere et sermone coram Deo et omni populostylus20et quomodo eum tradiderunt summi sacerdotum et principes nostri in damnationem mortis et crucifixerunt eumstylus21nos autem sperabamus quia ipse esset redempturus Israhel et nunc super haec omnia tertia dies hodie quod haec facta suntstylus22sed et mulieres quaedam ex nostris terruerunt nos quae ante lucem fuerunt ad monumentumstylus23et non invento corpore eius venerunt dicentes se etiam visionem angelorum vidisse qui dicunt eum viverestylus24et abierunt quidam ex nostris ad monumentum et ita invenerunt sicut mulieres dixerunt ipsum vero non videruntstylus25et ipse dixit ad eos o stulti et tardi corde ad credendum in omnibus quae locuti sunt prophetaestylus26nonne haec oportuit pati Christum et ita intrare in gloriam suamstylus27et incipiens a Mose et omnibus prophetis interpretabatur illis in omnibus scripturis quae de ipso erantstylus28et adpropinquaverunt castello quo ibant et ipse se finxit longius irestylus29et coegerunt illum dicentes mane nobiscum quoniam advesperascit et inclinata est iam dies et intravit cum illisstylus30et factum est dum recumberet cum illis accepit panem et benedixit ac fregit et porrigebat illisstylus31et aperti sunt oculi eorum et cognoverunt eum et ipse evanuit ex oculis eorumstylus32et dixerunt ad invicem nonne cor nostrum ardens erat in nobis dum loqueretur in via et aperiret nobis scripturasstylus33et surgentes eadem hora regressi sunt in Hierusalem et invenerunt congregatos undecim et eos qui cum ipsis erantstylus34dicentes quod surrexit Dominus vere et apparuit Simonistylus35et ipsi narrabant quae gesta erant in via et quomodo cognoverunt eum in fractione panisstylus36dum haec autem loquuntur Iesus stetit in medio eorum et dicit eis pax vobis ego sum nolite timerestylus37conturbati vero et conterriti existimabant se spiritum viderestylus38et dixit eis quid turbati estis et cogitationes ascendunt in corda vestrastylus39videte manus meas et pedes quia ipse ego sum palpate et videte quia spiritus carnem et ossa non habet sicut me videtis haberestylus40et cum hoc dixisset ostendit eis manus et pedesstylus41adhuc autem illis non credentibus et mirantibus prae gaudio dixit habetis hic aliquid quod manduceturstylus42at illi obtulerunt ei partem piscis assi et favum mellisstylus43et cum manducasset coram eis sumens reliquias dedit eisstylus44et dixit ad eos haec sunt verba quae locutus sum ad vos cum adhuc essem vobiscum quoniam necesse est impleri omnia quae scripta sunt in lege Mosi et prophetis et psalmis de mestylus45tunc aperuit illis sensum ut intellegerent scripturasstylus46et dixit eis quoniam sic scriptum est et sic oportebat Christum pati et resurgere a mortuis die tertiastylus47et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum in omnes gentes incipientibus ab Hierosolymastylus48vos autem estis testes horumstylus49et ego mitto promissum Patris mei in vos vos autem sedete in civitate quoadusque induamini virtutem ex altostylus50eduxit autem eos foras in Bethaniam et elevatis manibus suis benedixit eisstylus51et factum est dum benediceret illis recessit ab eis et ferebatur in caelumstylus52et ipsi adorantes regressi sunt in Hierusalem cum gaudio magnostylus53et erant semper in templo laudantes et benedicentes Deum amenstylus