1et factum est cum finissem loqui verba haec, et missus est ad me angelus, qui missus fuerat ad me primis noctibus,stylus2et dixit ad me: surge, Ezra, et audi sermones quos veni loqui ad te.stylus3et dixi: loquere, dominus meus. et dixit ad me: mare positum est in spatioso loco ut esset altum et inmensum.stylus4erit autem ei introitus in angusto loco positus, ut esset similis fluminis.stylus5si quis enim volens voluerit ingredi mare videre eum vel dominari eius, si non transierit angustum, in latitudinem venire quomodo poterit?stylus6item aliud: civitas est aedificata et posita in loco campestri, est autem plena omnium bonorum.stylus7introitus autem eius angustus et in praecipiti positus, ut esset a dextris quidem ignis, a sinistris vero aqua alta.stylus8semita autem est una sola inter eos posita, hoc est ignis et aqua, ut non capiat semita nisi solummodo vestigium hominis.stylus9si autem data dabitur civitas homini in hereditatem, si non heres antepositum periculum pertransierit, quomodo accipiet hereditatem suam?stylus10et dixi: sic, domine. et dixit ad me: sic est et Israhel pars.stylus11propter eos enim feci saeculum, et quando transgressus est Adam constitutiones meas, iudicatum est quod factum est.stylus12et facti sunt introitus huius saeculi angusti et dolentes et laboriosi, paucae autem et malae et periculorum plenae et laborum magnorum fultae.stylus13nam maioris saeculi introitus spatiosi et securi et facientes inmortalitatis fructum.stylus14si ergo non ingredientes ingressi fuerint qui vivunt angusta et vana haec, non poterunt recipere quae sunt reposita.stylus15nunc ergo tu quare conturbaris, corruptibilis cum sis? et quid moveris tu, cum sis mortalis?stylus16et quare non accepisti in corde tuo quod futurum, sed quod in praesenti?stylus17et respondi et dixi: dominator domine, ecce disposuisti in lege tua, quoniam iusti hereditabunt haec, impii autem peribunt.stylus18iusti autem ferent angusta sperantes spatiosa; qui enim impie gesserunt, et angustiam passi sunt et spatiosa non viderunt.stylus19et dixit ad me: non es iudex super Dominum neque intellegens super Altissimum.stylus20pereant enim multi praesentes, quam neglegatur quae anteposita est Dei lex.stylus21mandans enim mandavit Dominus venientibus quando venerunt, quid facientes viverent, et quid observantes non punirentur.stylus22hii autem non sunt persuasi et contradixerunt ei. et constituerunt sibi cogitamenta vanitatisstylus23et proposuerunt sibi circumventiones delictorum. et superdixerunt Altissimum non esse, et vias eius non cognoverunt.stylus24et legem eius spreverunt et sponsiones eius abnegaverunt et legitimis eius fidem non habuerunt et opera eius non perfecerunt.stylus25propter hoc, Ezra, vacua vacuis et plena plenis.stylus26ecce enim tempus veniet, et erit quando venient signa quae praedixi tibi, et apparebit sponsa et apparescens civitas et ostendetur quae nunc subducitur terra.stylus27et omnis qui liberatus est de praedictis malis, ipse videbit mirabilia mea.stylus28revelabitur enim Filius meus Iesus cum his qui cum eo, et iucundabit qui relicti sunt annis quadringentis.stylus29et erit post annos hos, et morietur Filius meus Christus et omnes qui spiramentum habent hominis.stylus30et convertetur saeculum in antiquum silentium diebus septem sicut in prioribus initiis, ita ut nemo derelinquatur.stylus31et erit post dies septem, et excitabitur qui nondum vigilat saeculum et morietur corruptum.stylus32et terra reddet qui in eam dormiunt, et pulvis qui in eo silentio habitant, et promptuaria reddent quae eis commendatae sunt animae.stylus33et revelabitur Altissimus super sedem iudicii, et pertransibunt misericordiae, et longanimitas congregabitur,stylus34iudicium autem solum remanebit. et veritas stabit et fides convalescet,stylus35et opus subsequetur et merces ostendetur. et iustitiae vigilabunt et iniustitiae non dormibunt.stylus36et apparebit lacus tormenti et contra illum erit locus requietionis, et clibanus gehennae ostendetur et contra eam iucunditatis paradisus.stylus37et dicet tunc Altissimus ad excitatas gentes: videte et intellegite quem negastis vel cui non servistis vel cuius diligentias sprevistis.stylus38videte contra et in contra, hic iucunditas et requies et ibi ignis et tormenta. haec autem loquetur ad eos in die iudicii.stylus39haec talis quae neque solem habet neque lunam neque stellas,stylus40neque nubem neque tonitruum neque coruscationem, neque ventum neque aquam neque aerem, neque tenebras neque sero neque mane,stylus41neque aestatem neque ver neque aestum, neque hiemem neque gelum neque frigus, neque grandinem neque pluviam neque ros,stylus42neque meridiem neque noctem neque ante lucem, neque nitorem neque claritatem neque lucem, nisi solummodo splendorem claritatis Altissimi, unde omnes incipiant videre quae anteposita sunt.stylus43spatium enim habebit sicut ebdomada annorum.stylus44hoc est iudicium meum et constitutio eius, tibi autem soli ostendi haec.stylus45et respondi: tunc et dixi, domine, et nunc dico: beati praesentes et observantes quae a te constituta sunt.stylus46sed de quibus erat oratio mea, quis enim est de praesentibus qui non peccavit, vel quis natorum qui non praeterivit sponsionem tuam.stylus47et nunc video, quoniam ad paucos pertinebit futurum saeculum iucunditatem facere, multis autem tormenta.stylus48increvit enim in nos cor malum, quod nos abalienavit ab his et deduxit nos in corruptionem, et itinera mortis ostendit nobis, semitas perditionis, et longe fecit nos a vita; et hoc non paucos, sed paene omnes qui creati sunt.stylus49et respondit ad me et dixit: audi me et instruam te et de sequenti corripiam te.stylus50propter hoc non fecit Altissimus unum saeculum sed duo.stylus51tu enim quia dixisti non esse multos iustos sed paucos, impios vero multiplicari, audi ad haec.stylus52lapides electos si habueris paucos valde, ad numerum eorum conpones eos tibi, plumbum autem et fictile abundat.stylus53et dixi: domine, quomodo poterit?stylus54et dixit ad me: non hoc solummodo, sed interroga terram et dicet tibi, adulare ei et narrabit tibi.stylus55dices enim ei: aurum creas et argentum et aeramentum et ferrum quoque et plumbum et fictile.stylus56multiplicatur autem argentum super aurum, et aeramentum super argentum, et ferrum super aeramentum, plumbum super ferrum, et fictile super plumbum.stylus57aestima ergo tu quae haec sint pretiosa et desiderabilia, quod multiplicatur aut quod rarum nascitur.stylus58et dixi: dominator domine, quod abundat vilius, quod enim rarius pretiosius est.stylus59et respondit ad me et dixit: in te ista pondera quae cogitasti, quoniam qui habet quod difficile est, gaudet super eum qui habet abundantia.stylus60sic et a me repromissa creatura. iucundabor enim super paucis qui salvabuntur, propterea quod ipsi sunt qui gloriam meam nunc dominationem fecerunt et per quos nunc nomen meum nominatum est.stylus61et non contristabor super multitudinem eorum qui perierunt, ipsi enim sunt qui vapori nunc adsimilati sunt et flammae ac fumo adaequati sunt et exarserunt et ferverunt et extincti sunt.stylus62et respondi et dixi: o tu terra, quid peperisti? si sensus factus est de pulvere sicut et cetera creatura,stylus63melius enim erat et ipsum pulverem non esse natum, ut non sensus inde fieret.stylus64nunc autem nobiscum crescit sensus, et propter hoc torquemur, quoniam scientes perimus.stylus65lugeat hominum genus et agrestes bestiae laetentur; lugeant omnes qui nati sunt, quadrupedia vero et pecora iucundentur.stylus66multum enim melius est illis quam nobis. non enim sperant iudicium, nec enim sciunt cruciamenta nec salutem post mortem repromissam sibi.stylus67nobis autem quid prodest, quoniam salvati salvabimur sed tormento tormentabimur?stylus68omnes enim qui nati sunt commixti sunt iniquitatibus et pleni sunt peccatis et gravati delictis.stylus69et si non essemus post mortem in iudicio venientes, melius fortassis nobis venisset.stylus70et respondit ad me et dixit: et quando Altissimus faciens faciebat saeculum et Adam et omnes qui ex eo venerunt, primum praeparavit iudicium et quae sunt iudicii.stylus71et nunc de sermonibus tuis intellege, quoniam dixisti quia sensus nobiscum crescit.stylus72qui ergo commorantes sunt in terra hinc cruciabuntur, quoniam sensum habentes iniquitatem fecerunt, et mandata accipientes non servaverunt ea, et legem consecuti fraudaverunt eam quam acceperunt.stylus73et quid habebunt dicere in iudicio vel quomodo respondebunt in novissimis temporibus?stylus74quantum enim tempus, ex quo longanimitatem habuit Altissimus his qui inhabitant saeculum, et non propter eos, sed propter ea quae providit tempora.stylus75et respondi et dixi: si inveni gratiam coram te, domine demonstra et hoc servo tuo, si post mortem vel nunc quando reddemus unusquisque animam suam, si conservati conservabimur in requie, donec veniant tempora illa in quibus incipies creaturam renovare aut amodo cruciabimur?stylus76et respondit ad me et dixit: ostendam tibi et hoc. tu autem noli commisceri cum eis qui spreverunt, neque connumeres te cum his qui cruciantur.stylus77etenim est tibi thesaurus operum repositus apud Altissimum, sed non tibi demonstrabitur usque in novissimis temporibus.stylus78nam de morte sermo: quando profectus fuerit terminus sententiae ab Altissimo ut homo moriatur, recedente inspiratione de corpore ut dimittatur iterum ad eum qui dedit, adorare gloriam Altissimi primum.stylus79et si quidem esset eorum qui spreverunt et non servaverunt viam Altissimi et eorum qui contempserunt legem eius et eorum qui oderunt eos qui timent Deum,stylus80haec inspirationes inhabitationes non ingredientur, sed vagantes erunt amodo in cruciamentis, dolentes semper et tristes, per septem vias.stylus81via prima, quia spreverunt legem Altissimi.stylus82secunda via, quia iam non possunt reversionem bonam facere, ut vivant.stylus83tertia via, vident repositam mercedem his qui testamentis Altissimi crediderunt.stylus84quarta via, considerabunt sibi in novissimis repositum cruciamentum.stylus85quinta via, videntes aliorum habitacula ab angelis conservari cum silentio magno.stylus86sexta via, videntes quemadmodum de eis pertransientem cruciamentum.stylus87septima via, quae omnium supradictarum viarum maior est, quoniam detabescent in confusione et consumentur inhonoribus et marcescent in timoribus, videntes gloriam Altissimi coram quem viventes peccaverunt et coram quem incipient in novissimis temporibus iudicari.stylus88nam eorum qui servaverunt vias Altissimi ordo hic est, quando separari incipient a vaso corruptibili.stylus89in eo tempore commoratae servierunt cum labore Altissimo et omni hora sustinuerunt periculum, uti perfecte custodirent legislatoris legem.stylus90propter quod hic de his sermo:stylus91in primis vident cum exultatione multa gloriam eius qui suscipit eas, requiescent enim per septem ordines.stylus92ordo primus, quoniam cum labore multo certati sunt, ut vincerent cum eis plasmatum cogitamentum malum, ut non eas seducat a vita ad mortem.stylus93secundus ordo, quoniam vident conplicationem in qua vagantur impiorum animae et quae in eis manet punitio.stylus94tertius ordo, videntes testimonium quod testificatus est eis qui plasmavit eas, quoniam viventes servaverunt quae per fidem data est lex.stylus95quartus ordo, intellegentes requiem quam nunc in promptuariis eorum congregati requiescent cum silentio multo ab angelis conservati, et quae in novissimis eorum manet gloriam.stylus96quintus ordo, exultantes quomodo corruptibile effugerunt nunc, et futurum quomodo hereditatem possidebunt, adhuc autem videntes angustum et labore plenum quo iam liberati sunt et spatiosum incipiunt recipere, frunescentes et inmortales.stylus97sextus ordo, quando eis ostendetur quomodo incipiet vultus eorum fulgere sicut sol, et quomodo incipient stellis adsimilari lumini, amodo non corrupti.stylus98septimus ordo, qui est omnibus supradictis maior, quoniam exultabunt cum fiducia et quoniam confidebunt non confusi et gaudebunt non reverentes; festinant enim videre vultum eius cui serviunt viventes et a quo incipiunt gloriosi mercedem recipere.stylus99hic ordo animarum iustorum, ut amodo adnuntiatur; praedictae viae cruciatus quas patiuntur amodo qui neglexerint.stylus100et respondi et dixi: ergo dabitur tempus animabus, postquam separatae fuerint de corporibus, ut videant de quo mihi dixisti?stylus101et dixit mihi: septem diebus erit libertas earum, ut videant in septem diebus qui praedicti sunt sermones, et postea congregabuntur in habitaculis suis.stylus102et respondi et dixi: si inveni gratiam ante oculos tuos, demonstra mihi adhuc servo tuo, si in die iudicii iusti impios excusare poterint vel deprecari pro eis Altissimum,stylus103si patres pro filiis vel filii pro parentibus, si fratres pro fratribus, si adfines pro proximis, si fidentes pro carissimis.stylus104et respondit ad me et dixit: quoniam invenisti gratiam coram oculis meis, et hoc tibi demonstrabo. dies iudicii audax est et omnibus signaculum veritatis demonstrans. quemadmodum nunc non mittit pater filium vel filius patrem aut dominus servum vel fidus carissimum, ut pro eo intellegat aut dormiat aut manducet aut curetur,stylus105sic numquam nemo pro aliquo rogabit; omnes enim portabunt unusquisque tunc iniustitias suas aut iustitias.stylus106et respondi et dixi: et quomodo invenimus modo, quoniam rogavit primus Abraham propter Sodomitas, et Moyses pro patribus qui in deserto peccaverunt,stylus107et Iesus qui post eum pro Israhel in diebus Achar, et Samuhel in diebus Saul,stylus108et David pro confractione, et Salomon pro eis qui in sanctificationem,stylus109et Helias pro his qui pluviam acceperunt et pro mortuo ut viveret,stylus110et Ezechias pro populo in diebus Sennacherib, et multi pro multis?stylus111si ergo modo, quando corruptibile increvit et iniustitia multiplicata est, exoraverunt iusti pro impiis quare et tunc sic non erit?stylus112et respondit ad me et dixit: praesens saeculum non est finis, gloria in eo non frequens manet, propter hoc oraverunt qui potuerunt pro invalidis.stylus113dies enim iudicii erit finis temporis huius et initium futuri inmortalis temporis, in quo pertransivit corruptela,stylus114soluta est intemperantia, abscisa est incredulitas, crevit autem iustitia, orta est veritas.stylus115tunc ergo nemo poterit misereri eius qui in iudicio victus fuerit, neque demergere eum qui vicerit.stylus116et respondi et dixi: hic sermo meus primus et novissimus, quoniam melius erat non dare terram Adam vel, cum iam dedisset, coercere eum ut non peccaret.stylus117quid enim prodest omnibus in praesenti vivere in tristitia et mortuos sperare punitionem?stylus118o tu quid fecisti, Adam? si enim tu peccasti, non est factum solius tuus casus sed et nostrum qui ex te advenimus.stylus119quid enim nobis prodest, si promissum est nobis inmortale tempus, nos vero mortalia opera egimus?stylus120et quoniam praedicta est nobis perennis spes, nos vero pessime vani facti sumus?stylus121et quoniam reposita sunt habitacula sanitatis et securitatis, nos vero male conversati sumus?stylus122et quoniam incipiet gloria Altissimi protegere eos qui caste conversati sunt, nos autem pessimis viis ambulavimus?stylus123et quoniam ostendetur paradisus, cuius fructus incorruptus perseverat, in quo est saturitas et medella,stylus124nos vero non ingrediemur, ingratis enim locis conversati sumus?stylus125et quoniam super stellas fulgebunt facies eorum qui abstinentiam habuerunt, nostrae vero facies super tenebras nigrae?stylus126non enim cogitavimus viventes quando iniquitatem faciebamus, quid incipientes post mortem pati.stylus127et respondit et dixit: hoc est cogitamentum certaminis, quem certavit qui super terram natus est homo,stylus128ut si victus fuerit patiatur quod dixisti, si autem vicerit recipiet quod dico,stylus129quoniam haec est via, quam Moyses dixit cum viveret ad populum dicens: elige tibi vitam ut vivas.stylus130non crediderunt autem ei, sed nec post eum prophetis, sed nec mihi qui locutus sum ad eos,stylus131quoniam non esset tristitia in perditione eorum, sicut et futurum est gaudium super eos quibus persuasa est salus.stylus132et respondi et dixi: scio, domine, quoniam nunc vocatus est Altissimus misericors, in eo quod misereatur qui nondum in saeculo advenerunt,stylus133et miserator, in eo quod miseretur illis qui conversionem faciunt in lege eius,stylus134et longanimis, quoniam longanimitatem praestat his qui peccaverunt quasi suis operibus,stylus135et munificus, quoniam quidem donare vult pro exigere,stylus136et multae misericordiae, quoniam multiplicat magis misericordias his qui praesentes sunt et qui praeterierunt et qui futuri sunt.stylus137si enim non multiplicaverit, non vivificabitur saeculum cum his qui habitant in eo.stylus138et donator, quoniam si non donaverit de bonitate sua, ut adleventur hii qui iniquitates fecerunt de suis iniquitatibus, non poterit decies millesima pars hominum vivificari,stylus139et iudex, si non ignoverit his qui creati sunt verbo eius et deleverit multitudinem contemptionum, non fortassis derelinquentur innumerabilem multitudinem nisi pauci valde.stylus140stylus