1et factum est dum loqueretur leo verba haec ad aquilam, et vidi,stylus2et ecce quod superaverat caput et non conparuit, et alae duae quae ad eum transierunt et erectae sunt ut regnarent, et erat regnum eorum exile et tumultu plenum.stylus3et vidi et ecce ipsa non apparescebant, et omne corpus aquilae incendebatur, et expavescebat terra valde. et ego a multo excessu mentis et a magno timore vigilavi, et dixi spiritui meo:stylus4ecce tu mihi praestitisti haec, in eo quod scrutas vias Altissimi.stylus5ecce adhuc fatigatus sum animo et spiritu meo invalidus sum valde, et nec modica est in me virtus a multo timore quem expavi nocte hac.stylus6nunc ergo orabo Altissimum, ut me confortet usque in finem.stylus7et dixi: Dominator Domine, si inveni gratiam ante oculos tuos, et si iustificatus sum apud te prae multis, et si certum ascendit deprecatio mea ante faciem tuam,stylus8conforta me et ostende servo tuo mihi interpretationem et distinctionem visus horribilis huius, ut plenissime consoles animam meam.stylus9dignum enim me habuisti ostendere mihi temporum finem et temporum novissima. et dixit ad me:stylus10haec est interpretatio visionis huius quam vidisti:stylus11aquilam quam vidisti ascendentem de mari, hoc est regnum quartum, quod visum est in visu Danihelo fratri tuo,stylus12sed non est illi interpretatum, quomodo ego nunc tibi interpretor vel interpretavi.stylus13ecce dies veniunt, et exsurget regnum super terram et erit timoratior omnium regnorum quae fuerunt ante eam.stylus14regnabunt autem in ea duodecim reges, unus post unum.stylus15nam secundus qui incipiet regnare, ipse tenebit amplius tempus prae duodecim.stylus16haec est interpretatio duodecim alarum quas vidisti.stylus17et quoniam audisti vocem quae locuta est non de capitibus eius exientem, sed de medio corpore eius.stylus18haec est interpretatio, quoniam post tempus regni illius nascentur contentiones non modicae, et periclitabitur ut cadat, et non cadet tunc, sed iterum constituetur in suum initium.stylus19et quoniam vidisti subalares octo coherentes alis eius,stylus20haec est interpretatio: exsurgent enim in ipso octo reges, quorum erunt tempora levia et anni citati, et duo quidem ex ipsis perientstylus21adpropinquante tempore medio, quattuor autem servabuntur in tempore, cum incipiet adpropinquare tempus eius ut finiatur, duo vero in finem servabuntur.stylus22et quoniam vidisti tria capita quiescentia,stylus23haec est interpretatio: in novissimis eius suscitabit Altissimus tria regna et renovabit in ea multa, et dominabunt terramstylus24et qui inhabitant in ea cum labore multo super omnes qui fuerunt ante hos. propter hoc ipsi vocati sunt capita aquilae.stylus25isti enim erunt qui recapitulabunt impietates eius et qui perficient novissima eius.stylus26et quoniam vidisti caput maius non apparescentem, quoniam unus ex eis super lectum suum morietur, et tamen cum tormentis.stylus27nam duo qui perseveraverunt, gladius eos comedet.stylus28unius enim gladius comedet qui cum eo, sed tamen et hic gladio in novissimis cadet.stylus29et quoniam vidisti duas subalares treicientes super caput quod est a dextera parte,stylus30haec est interpretatio: hii sunt quos conservavit Altissimus in finem suam, hoc erat regnum exile et turbationis plenum,stylus31sicut vidisti. et leonem quem vidisti de silva evigilantem mugientem et loquentem ad aquilam et arguentem eam iniustitias ipsius per omnes sermones eius, sicut audisti.stylus32hic est unctus, quem reservavit Altissimus in finem ad eos et impietates ipsorum. arguet illos de iniustitiis ipsorum et infulciet coram ipsis spretiones eorum.stylus33statuet enim eos primum in iudicium vivos, et erit cum arguerit eos, tunc corrumpet eos.stylus34nam residuum populum meum liberabit cum misericordia, qui salvati sunt super fines meos, et iucundabit eos, quoadusque veniat finis, dies iudicii, de quo locutus sum tibi ab initio.stylus35hoc somnium quod vidisti, et haec interpretatio eius.stylus36tu ergo solus dignus fuisti scire Altissimi secretum hoc.stylus37scribe ergo omnia ista in libro quae vidisti, et pones ea in loco abscondito.stylus38et docebis ea sapientes de populo tuo, quorum scis corda posse capere et servare secreta haec.stylus39tu autem adhuc sustine hic alios dies septem, ut tibi ostendatur quicquid visum fuerit Altissimo ostendere tibi.stylus40et profectus est a me. et factum est cum audisset omnis populus, quoniam pertransierunt septem dies, et ego non fuissem reversus in civitatem, et congregavit se omnis a minimo usque ad maximum et venit ad me, et dixerunt mihi dicentes:stylus41quid peccavimus tibi et quid iniuste egimus in te, quoniam derelinquens nos sedisti in loco hoc?stylus42tu enim nobis superasti ex omnibus prophetis, sicut botrus de vindemia et sicut lucerna in loco obscuro, et sicut portus navi salvatae a tempestate.stylus43aut non sufficiunt nobis mala quae contigerunt?stylus44si ergo tu nos dereliqueris, quanto erat nobis melius, si essemus succensi et nos incendio Sion.stylus45nec enim nos meliores sumus eorum, qui ibi mortui sunt. et ploraverunt voce magna. et respondi ad eos et dixi:stylus46confide, Israhel, et noli tristari, tu domus Iacob.stylus47est enim memoria vestri coram Altissimo, et Fortis non est oblitus vestri in contentione.stylus48ego enim non dereliqui vos neque excessi a vobis, sed veni in hunc locum, ut deprecarer pro desolatione Sion, et ut quaererem misericordiam pro humilitate sanctificationis vestrae.stylus49et nunc ite unusquisque vestrum in domum suam, et ego veniam ad vos post dies istos.stylus50et profectus est populus, sicut dixi, ei in civitatem.stylus51ego autem sedi in campo septem diebus, sicut mihi mandavit, et manducabam de floribus solummodo agri, de herbis facta est mihi esca in diebus illis.stylus