1fuerunt vero et pseudoprophetae in populo sicut et in vobis erunt magistri mendaces qui introducent sectas perditionis et eum qui emit eos Dominum negant superducentes sibi celerem perditionemstylus2et multi sequentur eorum luxurias per quos via veritatis blasphemabiturstylus3et in avaritia fictis verbis de vobis negotiabuntur quibus iudicium iam olim non cessat et perditio eorum non dormitatstylus4si enim Deus angelis peccantibus non pepercit sed rudentibus inferni detractos in tartarum tradidit in iudicium cruciatos reservaristylus5et originali mundo non pepercit sed octavum Noe iustitiae praeconem custodivit diluvium mundo impiorum inducensstylus6et civitates Sodomorum et Gomorraeorum in cinerem redigens eversione damnavit exemplum eorum qui impie acturi sunt ponensstylus7et iustum Loth oppressum a nefandorum iniuria conversatione eruitstylus8aspectu enim et auditu iustus erat habitans apud eos qui diem de die animam iustam iniquis operibus cruciabantstylus9novit Dominus pios de temptatione eripere iniquos vero in diem iudicii cruciandos reservarestylus10magis autem eos qui post carnem in concupiscentia inmunditiae ambulant dominationemque contemnunt audaces sibi placentes sectas non metuunt blasphemantesstylus11ubi angeli fortitudine et virtute cum sint maiores non portant adversum se execrabile iudiciumstylus12hii vero velut inrationabilia pecora naturaliter in captionem et in perniciem in his quae ignorant blasphemantes in corruptione sua et peribuntstylus13percipientes mercedem iniustitiae voluptatem existimantes diei delicias coinquinationes et maculae deliciis affluentes in conviviis suis luxuriantes vobiscumstylus14oculos habentes plenos adulterio et incessabiles delicti pellicentes animas instabiles cor exercitatum avaritiae habentes maledictionis filiistylus15derelinquentes rectam viam erraverunt secuti viam Balaam ex Bosor qui mercedem iniquitatis amavitstylus16correptionem vero habuit suae vesaniae subiugale mutum in hominis voce loquens prohibuit prophetae insipientiamstylus17hii sunt fontes sine aqua et nebulae turbinibus exagitatae quibus caligo tenebrarum reservaturstylus18superba enim vanitatis loquentes pellicent in desideriis carnis luxuriae eos qui paululum effugiunt qui in errore conversanturstylus19libertatem illis promittentes cum ipsi servi sint corruptionis a quo enim quis superatus est huius et servus eststylus20si enim refugientes coinquinationes mundi in cognitione Domini nostri et salvatoris Iesu Christi his rursus inpliciti superantur facta sunt eis posteriora deteriora prioribusstylus21melius enim erat illis non cognoscere viam iustitiae quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est sancto mandatostylus22contigit enim eis illud veri proverbii canis reversus ad suum vomitum et sus lota in volutabro lutistylus