1ad Moab haec dicit Dominus exercituum Deus Israhel vae super Nabo quoniam vastata est et confusa capta est Cariathaim confusa est fortis et tremuitstylus2non est ultra exultatio in Moab contra Esebon cogitaverunt malum venite et disperdamus eam de gente ergo silens conticesces sequeturque te gladiusstylus3vox clamoris de Oronaim vastitas et contritio magnastylus4contrita est Moab adnuntiate clamorem parvulis eiusstylus5per ascensum enim Luaith plorans ascendet in fletu quoniam in descensu Oronaim hostes ululatum contritionis audieruntstylus6fugite salvate animas vestras et eritis quasi myrice in desertostylus7pro eo enim quod habuisti fiduciam in munitionibus tuis et in thesauris tuis tu quoque capieris et ibit Chamos in transmigrationem sacerdotes eius et principes eius simulstylus8et veniet praedo ad omnem urbem et urbs nulla salvabitur et peribit vallis et dissipabuntur campestria quoniam dixit Dominusstylus9date florem Moab quia floriens egredietur et civitates eius desertae erunt et inhabitabilesstylus10maledictus qui facit opus Domini fraudulenter et maledictus qui prohibet gladium suum a sanguinestylus11fertilis fuit Moab ab adulescentia sua et requievit in fecibus suis nec transfusus est de vase in vas et in transmigrationem non abiit idcirco permansit gustus eius in eo et odor eius non est inmutatusstylus12propterea ecce dies veniunt dicit Dominus et mittam ei ordinatores et stratores laguncularum et sternent eum et vasa eius exhaurient et lagoenas eorum conlidentstylus13et confundetur Moab a Chamos sicut confusa est domus Israhel a Bethel in qua habebat fiduciamstylus14quomodo dicitis fortes sumus et viri robusti ad proeliandumstylus15vastata est Moab et civitates illius ascenderunt et electi iuvenes eius descenderunt in occisionem ait Rex Dominus exercituum nomen eistylus16prope est interitus Moab ut veniat et malum eius velociter adcurret nimisstylus17consolamini eum omnes qui estis in circuitu eius et universi qui scitis nomen eius dicite quomodo confracta est virga fortis baculus gloriosusstylus18descende de gloria et sede in siti habitatio filiae Dibon quoniam vastator Moab ascendet ad te dissipabit munitiones tuasstylus19in via sta et prospice habitatio Aroer interroga fugientem et eum qui evasit dic quid acciditstylus20confusus est Moab quoniam victus est ululate et clamate adnuntiate in Arnon quoniam vastata est Moabstylus21et iudicium venit ad terram campestrem super Helon et super Iaesa et super Mefathstylus22et super Dibon et super Nabo et super domum Deblathaimstylus23et super Cariathaim et super Bethgamul et super Bethmaonstylus24et super Carioth et super Bosra et super omnes civitates terrae Moab quae longe et quae prope suntstylus25abscisum est cornu Moab et brachium eius contritum est ait Dominusstylus26inebriate eum quoniam contra Dominum erectus est et adlidet manum Moab in vomitu suo et erit in derisum etiam ipsestylus27fuit enim in derisum tibi Israhel quasi inter fures repperisses eum propter verba ergo tua quae adversum illum locutus es captivus ducerisstylus28relinquite civitates et habitate in petra habitatores Moab et estote quasi columba nidificans in summo ore foraminisstylus29audivimus superbiam Moab superbus est valde sublimitatem eius et arrogantiam et superbiam et altitudinem cordis illiusstylus30ego scio ait Dominus iactantiam eius et quod non sit iuxta eam virtus eius nec iuxta quod poterat conata sit facerestylus31ideo super Moab heiulabo et ad Moab universam clamabo ad viros muri fictilis lamentantesstylus32de planctu Iazer plorabo tibi vinea Sobema propagines tuae transierunt mare usque ad mare Iazer pervenerunt super messem tuam et vindemiam tuam praedo inruitstylus33ablata est laetitia et exultatio de Carmelo et de terra Moab et vinum de torcularibus sustuli nequaquam calcator uvae solitum celeuma cantabitstylus34de clamore Esebon usque Eleale et Iaesa dederunt vocem suam a Segor usque ad Oronaim vitula conternante aquae quoque Namrim pessimae eruntstylus35et auferam de Moab ait Dominus offerentem in excelsis et sacrificantem diis eiusstylus36propterea cor meum ad Moab quasi tibiae resonabit et cor meum ad viros muri fictilis dabit sonitum tibiarum quia plus fecit quam potuit idcirco perieruntstylus37omne enim caput calvitium et omnis barba rasa erit in cunctis manibus conligatio et super omne dorsum ciliciumstylus38super omnia tecta Moab et in plateis eius omnis planctus quia contrivi Moab sicut vas inutile ait Dominusstylus39quomodo victa est et ululaverunt quomodo deiecit cervicem Moab et confusus est eritque Moab in derisum et in exemplum omnibus in circuitu suostylus40haec dicit Dominus ecce quasi aquila evolabit et extendet alas suas ad Moabstylus41capta est Carioth et munitiones conprehensae sunt et erit cor fortium Moab in die illa sicut cor mulieris parturientisstylus42et cessabit Moab esse populus quoniam contra Dominum gloriatus eststylus43pavor et fovea et laqueus super te o habitator Moab ait Dominusstylus44qui fugit a facie pavoris cadet in foveam et qui conscenderit de fovea capietur laqueo adducam enim super Moab annum visitationis eorum dicit Dominusstylus45in umbra Esebon steterunt de laqueo fugientes quia ignis egressus est de Esebon et flamma de medio Seon et devorabit partem Moab et verticem filiorum tumultusstylus46vae tibi Moab peristi popule Chamos quia conprehensi sunt filii tui et filiae tuae in captivitatemstylus47et convertam captivitatem Moab in novissimis diebus ait Dominus hucusque iudicia Moabstylus