1quod factum est verbum Domini ad Hieremiam de sermonibus siccitatisstylusOsee 6:1, Osee 6:1, Ioel 2:12, Ioel 2:13, Ioel 2:122luxit Iudaea et portae eius corruerunt et obscuratae sunt in terra et clamor Hierusalem ascenditstylusAd Hebraeos 13:15, Ad Hebraeos 13:15, Iob 34:31, Iob 34:32, Psalmi 51:23maiores miserunt minores suos ad aquam venerunt ad hauriendum non invenerunt aquam reportaverunt vasa sua vacua confusi sunt et adflicti et operuerunt capita suastylusPsalmi 68:5, Psalmi 10:14, Psalmi 68:5, Psalmi 10:14, Psalmi 33:174propter terrae vastitatem quia non venit pluvia in terra confusi sunt agricolae operuerunt capita suastylusIsaias 57:18, Isaias 57:18, Isaias 12:1, Isaias 12:1, Sophonias 3:175nam et cerva in agro peperit et reliquit quia non erat herbastylusIsaias 35:2, Isaias 35:2, Isaias 27:6, Isaias 27:6, Ad Ephesios 3:176et onagri steterunt in rupibus traxerunt ventum quasi dracones defecerunt oculi eorum quia non erat herbastylusPsalmi 52:8, Psalmi 52:8, Psalmi 80:9, Psalmi 80:11, Matthaeus 13:317si iniquitates nostrae responderunt nobis Domine fac propter nomen tuum quoniam multae sunt aversiones nostrae tibi peccavimusstylusPsalmi 91:1, Psalmi 91:1, Canticum Canticorum 6:11, Osee 14:5, Psalmi 138:78expectatio Israhel salvator eius in tempore tribulationis quare quasi colonus futurus es in terra et quasi viator declinans ad manendumstylusIob 34:32, Iob 34:32, Iacobi 1:17, Lucas 15:20, I Petri 4:39quare futurus es velut vir vagus ut fortis qui non potest salvare tu autem in nobis es Domine et nomen tuum super nos invocatum est ne derelinquas nosstylusProverbia 10:29, Proverbia 10:29, Psalmi 107:43, Psalmi 107:43, Ioannes 8:4710haec dicit Dominus populo huic qui dilexit movere pedes suos et non quievit et Domino non placuit nunc recordabitur iniquitatum eorum et visitabit peccata eorumstylus11et dixit Dominus ad me noli orare pro populo isto in bonumstylus12cum ieiunaverint non exaudiam preces eorum et si obtulerint holocaustomata et victimas non suscipiam ea quoniam gladio et fame et peste ego consumam eosstylus13et dixi a a a Domine Deus prophetae dicunt eis non videbitis gladium et famis non erit in vobis sed pacem veram dabit vobis in loco istostylus14et dixit Dominus ad me falso prophetae vaticinantur in nomine meo non misi eos et non praecepi eis neque locutus sum ad eos visionem mendacem et divinationem et fraudulentiam et seductionem cordis sui prophetant vobisstylus15ideo haec dicit Dominus de prophetis qui prophetant in nomine meo quos ego non misi dicentes gladius et famis non erit in terra hac in gladio et fame consumentur prophetae illistylus16et populi quibus prophetant erunt proiecti in viis Hierusalem prae fame et gladio et non erit qui sepeliat eos ipsi et uxores eorum filii et filiae eorum et effundam super eos malum suumstylus17et dices ad eos verbum istud deducant oculi mei lacrimam per noctem et diem et non taceant quoniam contritione magna contrita est virgo filia populi mei plaga pessima vehementerstylus18si egressus fuero ad agros ecce occisi gladio et si introiero in civitatem ecce adtenuati fame propheta quoque et sacerdos abierunt in terram quam ignorabantstylus19numquid proiciens abiecisti Iudam aut Sion abominata est anima tua quare ergo percussisti nos ita ut nulla sit sanitas expectavimus pacem et non est bonum et tempus curationis et ecce turbatiostylus20cognovimus Domine impietates nostras iniquitatem patrum nostrorum quia peccavimus tibistylus21ne nos des in obprobrium propter nomen tuum neque facias nobis contumeliam solii gloriae tuae recordare ne irritum facias foedus tuum nobiscumstylus22numquid sunt in sculptilibus gentium qui pluant aut caeli possunt dare imbres nonne tu es Domine Deus noster quem expectavimus tu enim fecisti omnia haecstylus