1quicumque sunt sub iugo servi dominos suos omni honore dignos arbitrentur ne nomen Domini et doctrina blasphemeturstylus2qui autem fideles habent dominos non contemnant quia fratres sunt sed magis serviant quia fideles sunt et dilecti qui beneficii participes sunt haec doce et exhortarestylus3si quis aliter docet et non adquiescit sanis sermonibus Domini nostri Iesu Christi et ei quae secundum pietatem est doctrinaestylus4superbus nihil sciens sed languens circa quaestiones et pugnas verborum ex quibus oriuntur invidiae contentiones blasphemiae suspiciones malaestylus5conflictationes hominum mente corruptorum et qui veritate privati sunt existimantium quaestum esse pietatemstylus6est autem quaestus magnus pietas cum sufficientiastylus7nihil enim intulimus in mundum haut dubium quia nec auferre quid possumusstylus8habentes autem alimenta et quibus tegamur his contenti sumusstylus9nam qui volunt divites fieri incidunt in temptationem et laqueum et desideria multa inutilia et nociva quae mergunt homines in interitum et perditionemstylus10radix enim omnium malorum est cupiditas quam quidam appetentes erraverunt a fide et inseruerunt se doloribus multisstylus11tu autem o homo Dei haec fuge sectare vero iustitiam pietatem fidem caritatem patientiam mansuetudinemstylus12certa bonum certamen fidei adprehende vitam aeternam in qua vocatus es et confessus bonam confessionem coram multis testibusstylus13praecipio tibi coram Deo qui vivificat omnia et Christo Iesu qui testimonium reddidit sub Pontio Pilato bonam confessionemstylus14ut serves mandatum sine macula inreprehensibile usque in adventum Domini nostri Iesu Christistylus15quem suis temporibus ostendet beatus et solus potens rex regum et Dominus dominantiumstylus16qui solus habet inmortalitatem lucem habitans inaccessibilem quem vidit nullus hominum sed nec videre potest cui honor et imperium sempiternum amenstylus17divitibus huius saeculi praecipe non sublime sapere neque sperare in incerto divitiarum sed in Deo qui praestat nobis omnia abunde ad fruendumstylus18bene agere divites fieri in operibus bonis facile tribuere communicarestylus19thesaurizare sibi fundamentum bonum in futurum ut adprehendant veram vitamstylus20o Timothee depositum custodi devitans profanas vocum novitates et oppositiones falsi nominis scientiaestylus21quam quidam promittentes circa fidem exciderunt gratia tecumstylus