1Spiritus autem manifeste dicit quia in novissimis temporibus discedent quidam a fide adtendentes spiritibus erroris et doctrinis daemoniorumstylus2in hypocrisi loquentium mendacium et cauteriatam habentium suam conscientiamstylus3prohibentium nubere abstinere a cibis quos Deus creavit ad percipiendum cum gratiarum actione fidelibus et his qui cognoverunt veritatemstylus4quia omnis creatura Dei bona et nihil reiciendum quod cum gratiarum actione percipiturstylus5sanctificatur enim per verbum Dei et orationemstylus6haec proponens fratribus bonus eris minister Christi Iesu enutritus verbis fidei et bonae doctrinae quam adsecutus esstylus7ineptas autem et aniles fabulas devita exerce te ipsum ad pietatemstylus8nam corporalis exercitatio ad modicum utilis est pietas autem ad omnia utilis est promissionem habens vitae quae nunc est et futuraestylus9fidelis sermo et omni acceptione dignusstylus10in hoc enim laboramus et maledicimur quia speravimus in Deum vivum qui est salvator omnium hominum maxime fideliumstylus11praecipe haec et docestylus12nemo adulescentiam tuam contemnat sed exemplum esto fidelium in verbo in conversatione in caritate in fide in castitatestylus13dum venio adtende lectioni exhortationi doctrinaestylus14noli neglegere gratiam quae in te est quae data est tibi per prophetiam cum inpositione manuum presbyteriistylus15haec meditare in his esto ut profectus tuus manifestus sit omnibusstylus16adtende tibi et doctrinae insta in illis hoc enim faciens et te ipsum salvum facies et qui te audiuntstylus