1sic nos existimet homo ut ministros Christi et dispensatores mysteriorum Deistylus2hic iam quaeritur inter dispensatores ut fidelis quis inveniaturstylus3mihi autem pro minimo est ut a vobis iudicer aut ab humano die sed neque me ipsum iudicostylus4nihil enim mihi conscius sum sed non in hoc iustificatus sum qui autem iudicat me Dominus eststylus5itaque nolite ante tempus iudicare quoadusque veniat Dominus qui et inluminabit abscondita tenebrarum et manifestabit consilia cordium et tunc laus erit unicuique a Deostylus6haec autem fratres transfiguravi in me et Apollo propter vos ut in nobis discatis ne supra quam scriptum est unus adversus alterum infletur pro aliostylus7quis enim te discernit quid autem habes quod non accepisti si autem accepisti quid gloriaris quasi non acceperisstylus8iam saturati estis iam divites facti estis sine nobis regnastis et utinam regnaretis ut et nos vobiscum regnaremusstylus9puto enim Deus nos apostolos novissimos ostendit tamquam morti destinatos quia spectaculum facti sumus mundo et angelis et hominibusstylus10nos stulti propter Christum vos autem prudentes in Christo nos infirmi vos autem fortes vos nobiles nos autem ignobilesstylus11usque in hanc horam et esurimus et sitimus et nudi sumus et colaphis caedimur et instabiles sumusstylus12et laboramus operantes manibus nostris maledicimur et benedicimus persecutionem patimur et sustinemusstylus13blasphemamur et obsecramus tamquam purgamenta huius mundi facti sumus omnium peripsima usque adhucstylus14non ut confundam vos haec scribo sed ut filios meos carissimos moneostylus15nam si decem milia pedagogorum habeatis in Christo sed non multos patres nam in Christo Iesu per evangelium ego vos genuistylus16rogo ergo vos imitatores mei estotestylus17ideo misi ad vos Timotheum qui est filius meus carissimus et fidelis in Domino qui vos commonefaciat vias meas quae sunt in Christo sicut ubique in omni ecclesia doceostylus18tamquam non venturus sim ad vos sic inflati sunt quidamstylus19veniam autem cito ad vos si Dominus voluerit et cognoscam non sermonem eorum qui inflati sunt sed virtutemstylus20non enim in sermone est regnum Dei sed in virtutestylus21quid vultis in virga veniam ad vos an in caritate et spiritu mansuetudinisstylus