1habitavit autem Iacob in terra Chanaan in qua peregrinatus est pater suusstylusGenesis 17:8, Genesis 17:8, Genesis 23:4, Genesis 23:4, Genesis 28:42et hae sunt generationes eius Ioseph cum sedecim esset annorum pascebat gregem cum fratribus suis adhuc puer et erat cum filiis Balae et Zelphae uxorum patris sui accusavitque fratres suos apud patrem crimine pessimostylusGenesis 35:25, Genesis 35:26, Genesis 35:25, Genesis 35:26, Genesis 35:223Israhel autem diligebat Ioseph super omnes filios suos eo quod in senectute genuisset eum fecitque ei tunicam polymitamstylusGenesis 37:32, John 13:22, John 13:23, 2 Samuel 13:18, Genesis 37:324videntes autem fratres eius quod a patre plus cunctis filiis amaretur oderant eum nec poterant ei quicquam pacificum loquistylusGenesis 27:41, Genesis 27:41, 1 John 4:20, 1 John 3:12, Psalms 69:45accidit quoque ut visum somnium referret fratribus quae causa maioris odii seminarium fuitstylusGenesis 28:12, Genesis 28:12, John 17:14, Genesis 42:9, Joel 2:286dixitque ad eos audite somnium meum quod vidistylusGenesis 44:18, Genesis 44:18, Judges 9:7, Judges 9:77putabam ligare nos manipulos in agro et quasi consurgere manipulum meum et stare vestrosque manipulos circumstantes adorare manipulum meumstylusGenesis 42:6, Genesis 44:14, Genesis 42:6, Genesis 44:14, Genesis 43:268responderunt fratres eius numquid rex noster eris aut subiciemur dicioni tuae haec ergo causa somniorum atque sermonum invidiae et odii fomitem ministravitstylus1 Samuel 10:27, Acts 7:35, 1 Samuel 10:27, Acts 7:35, Psalms 2:39aliud quoque vidit somnium quod narrans fratribus ait vidi per somnium quasi solem et lunam et stellas undecim adorare mestylusActs 7:9, Acts 7:14, Acts 7:9, Acts 7:14, Genesis 37:710quod cum patri suo et fratribus rettulisset increpavit eum pater et dixit quid sibi vult hoc somnium quod vidisti num ego et mater tua et fratres adorabimus te super terramstylusGenesis 27:29, Genesis 27:29, Philippians 2:10, Philippians 2:11, Genesis 37:711invidebant igitur ei fratres sui pater vero rem tacitus considerabatstylusActs 7:9, Acts 7:9, Luke 2:19, Luke 2:51, Luke 2:1912cumque fratres illius in pascendis gregibus patris morarentur in SychemstylusGenesis 34:25, Genesis 34:31, Genesis 37:1, Genesis 33:18, Genesis 34:2513dixit ad eum Israhel fratres tui pascunt oves in Sycimis veni mittam te ad eos quo respondentestylusMatthew 10:16, Genesis 22:1, 1 Samuel 17:17, 1 Samuel 17:20, Luke 20:1314praesto sum ait vade et vide si cuncta prospera sint erga fratres tuos et pecora et renuntia mihi quid agatur missus de valle Hebron venit in SychemstylusGenesis 35:27, Genesis 35:27, Psalms 125:5, Luke 19:42, Psalms 125:515invenitque eum vir errantem in agro et interrogavit quid quaereretstylusJudges 4:22, Judges 4:22, Genesis 21:14, John 18:7, John 4:2716at ille respondit fratres meos quaero indica mihi ubi pascant gregesstylusLuke 19:10, Luke 19:10, Song of Solomon 1:7, Song of Solomon 1:717dixitque ei vir recesserunt de loco isto audivi autem eos dicentes eamus in Dothain perrexit ergo Ioseph post fratres suos et invenit eos in Dothainstylus2 Kings 6:13, 2 Kings 6:1318qui cum vidissent eum procul antequam accederet ad eos cogitaverunt illum occiderestylusActs 23:12, Acts 23:12, Psalms 37:32, Mark 14:1, Psalms 37:1219et mutuo loquebantur ecce somniator venitstylusGenesis 28:12, Genesis 28:12, Genesis 49:23, Genesis 37:5, Genesis 37:1120venite occidamus eum et mittamus in cisternam veterem dicemusque fera pessima devoravit eum et tunc apparebit quid illi prosint somnia suastylusTitus 3:3, Proverbs 27:4, Titus 3:3, Proverbs 27:4, Matthew 2:221audiens hoc Ruben nitebatur liberare eum de manibus eorum et dicebatstylusGenesis 42:22, Genesis 42:22, Matthew 10:28, Genesis 9:5, Joshua 10:2822non interficiamus animam eius nec effundatis sanguinem sed proicite eum in cisternam hanc quae est in solitudine manusque vestras servate innoxias hoc autem dicebat volens eripere eum de manibus eorum et reddere patri suostylusExodus 24:11, Genesis 42:22, Deuteronomy 13:9, Genesis 22:12, Acts 12:123confestim igitur ut pervenit ad fratres nudaverunt eum tunica talari et polymitastylusGenesis 37:3, Genesis 42:21, Genesis 37:31, Genesis 37:33, Matthew 27:2824miseruntque in cisternam quae non habebat aquamstylusJeremiah 38:6, Jeremiah 38:6, Psalms 130:1, Psalms 130:2, Zechariah 9:1125et sedentes ut comederent panem viderunt viatores Ismahelitas venire de Galaad et camelos eorum portare aromata et resinam et stacten in AegyptumstylusGenesis 43:11, Genesis 37:28, Genesis 43:11, Genesis 37:28, Jeremiah 8:2226dixit ergo Iudas fratribus suis quid nobis prodest si occiderimus fratrem nostrum et celaverimus sanguinem ipsiusstylusGenesis 37:20, Genesis 37:20, Genesis 4:10, Genesis 4:10, Matthew 16:2627melius est ut vendatur Ismahelitis et manus nostrae non polluantur frater enim et caro nostra est adquieverunt fratres sermonibus eiusstylusGenesis 42:21, Matthew 16:26, Genesis 42:21, Matthew 16:26, 1 Samuel 18:1728et praetereuntibus Madianitis negotiatoribus extrahentes eum de cisterna vendiderunt Ismahelitis viginti argenteis qui duxerunt eum in AegyptumstylusActs 7:9, Psalms 105:17, Acts 7:9, Psalms 105:17, Genesis 25:229reversusque Ruben ad cisternam non invenit puerumstylusGenesis 37:34, Job 1:20, Genesis 37:34, Job 1:20, Genesis 44:1330et scissis vestibus pergens ad fratres ait puer non conparet et ego quo ibostylusGenesis 42:13, Genesis 42:13, Genesis 42:32, Jeremiah 31:15, Genesis 42:3231tulerunt autem tunicam eius et in sanguinem hedi quem occiderant tinxeruntstylusGenesis 37:23, Genesis 37:23, Genesis 37:3, Genesis 37:3, Proverbs 28:1332mittentes qui ferrent ad patrem et dicerent hanc invenimus vide utrum tunica filii tui sit an nonstylusLuke 15:30, Genesis 44:20, Genesis 44:23, Luke 15:30, Genesis 44:2033quam cum agnovisset pater ait tunica filii mei est fera pessima comedit eum bestia devoravit IosephstylusGenesis 37:20, Genesis 44:28, Genesis 37:20, Genesis 44:28, Proverbs 14:1534scissisque vestibus indutus est cilicio lugens filium multo temporestylusGenesis 37:29, Genesis 37:29, 2 Samuel 3:31, 2 Samuel 3:31, Nehemiah 9:135congregatis autem cunctis liberis eius ut lenirent dolorem patris noluit consolationem recipere et ait descendam ad filium meum lugens in infernum et illo perseverante in fletustylus2 Samuel 12:17, Genesis 42:38, Job 2:11, 2 Samuel 12:17, Genesis 42:3836Madianei vendiderunt Ioseph in Aegypto Putiphar eunucho Pharaonis magistro militiaestylusGenesis 37:28, Genesis 40:4, Genesis 37:28, Genesis 40:4, Isaiah 56:3