Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Esther Caput 9

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
ESTHER

Esther 9

1igitur duodecimi mensis quem adar vocari ante iam diximus tertiadecima die quando cunctis Iudaeis interfectio parabatur et hostes eorum inhiabant sanguini versa vice Iudaei superiores esse coeperunt et se de adversariis vindicare
Psalmi 86:12, Psalmi 86:12, I Paralipomenon 16:24, I Paralipomenon 16:24, Psalmi 111:1
2congregatique sunt per singulas civitates oppida et loca ut extenderent manum contra inimicos et persecutores suos nullusque ausus est resistere eo quod omnes populos magnitudinis eorum formido penetrarat
Psalmi 83:18, Psalmi 5:11, Psalmi 83:18, Psalmi 5:11, Psalmi 7:17
3nam et provinciarum iudices duces et procuratores omnisque dignitas quae singulis locis et operibus praeerat extollebant Iudaeos timore Mardochei
Psalmi 80:16, Psalmi 80:16, Apocalypsis 6:12, Apocalypsis 6:17, Apocalypsis 20:11
4quem principem esse palatii et plurimum posse cognoverant fama quoque nominis eius crescebat cotidie et per cunctorum ora volitabat
Psalmi 140:12, Psalmi 140:12, I Petri 2:23, I Petri 2:23, Psalmi 98:9
5itaque percusserunt Iudaei inimicos suos plaga magna et occiderunt eos reddentes eis quod sibi paraverant facere
Proverbia 10:7, Proverbia 10:7, Apocalypsis 19:15, Deuteronomium 9:14, Malachias 4:3
6in tantum ut etiam in Susis quingentos viros interficerent et decem extra filios Aman Agagitae hostis Iudaeorum quorum ista sunt nomina
Exodus 14:13, Michaes 7:8, Isaias 14:22, Isaias 14:23, Exodus 14:13
7Pharsandatha et Delphon et Esphata
Apocalypsis 20:11, Apocalypsis 20:11, Psalmi 103:19, Psalmi 50:3, Psalmi 50:5
8et Phorata et Adalia et Aridatha
Psalmi 96:13, Psalmi 96:13, Psalmi 98:9, Psalmi 98:9, Apocalypsis 20:12
9et Ephermesta et Arisai et Aridai et Vaizatha
Proverbia 18:10, Proverbia 18:10, Psalmi 91:1, Psalmi 91:2, Psalmi 91:1
10quos cum occidissent praedas de substantiis eorum agere noluerunt
Psalmi 91:14, Psalmi 91:14, Proverbia 18:10, Proverbia 18:10, Isaias 26:3
11statimque numerus eorum qui occisi erant in Susis ad regem relatus est
Psalmi 107:22, Psalmi 107:22, Psalmi 96:1, Psalmi 96:2, Psalmi 96:1
12qui dixit reginae in urbe Susis interfecere Iudaei quingentos viros et alios decem filios Aman quantam putas eos exercere caedem in universis provinciis quid ultra postulas et quid vis ut fieri iubeam
Exodus 3:7, Exodus 3:7, Psalmi 34:6, Psalmi 34:6, Genesis 9:5
13cui illa respondit si regi placet detur potestas Iudaeis ut sicut hodie fecerunt in Susis sic et cras faciant et decem filii Aman in patibulis suspendantur
Psalmi 86:13, Psalmi 30:3, Psalmi 86:13, Psalmi 30:3, Psalmi 142:6
14praecepitque rex ut ita fieret statimque in Susis pependit edictum et decem Aman filii suspensi sunt
Psalmi 13:5, Psalmi 13:5, Psalmi 106:2, Psalmi 20:5, Psalmi 51:12
15congregatis Iudaeis quartadecima adar mensis die interfecti sunt in Susis trecenti viri nec eorum ab illis direpta substantia est
Psalmi 7:15, Psalmi 7:16, Psalmi 57:6, Psalmi 7:15, Psalmi 7:16
16sed et per omnes provincias quae dicioni regis subiacebant pro animabus suis stetere Iudaei interfectis hostibus ac persecutoribus suis in tantum ut septuaginta quinque milia occisorum implerentur et nullus de substantiis eorum quicquam contingeret
Exodus 7:5, Exodus 7:5, Exodus 14:4, Proverbia 12:13, Iosue 2:10
17dies autem tertiusdecimus mensis adar unus apud omnes interfectionis fuit et quartodecimo die caedere desierunt quem constituerunt esse sollemnem ut in eo omni deinceps tempore vacarent epulis gaudio atque conviviis
Psalmi 50:22, Iob 8:13, Psalmi 50:22, Iob 8:13, II Ad Thessalonicenses 1:7
18at hii qui in urbe Susis caedem exercuerant tertiodecimo et quartodecimo eiusdem mensis die in caede versati sunt quintodecimo autem die percutere desierunt et idcirco eandem diem constituere sollemnem epularum atque laetitiae
Psalmi 12:5, Psalmi 12:5, Proverbia 23:18, Proverbia 23:18, Proverbia 24:14
19hii vero Iudaei qui in oppidis non muratis ac villis morabantur quartumdecimum diem mensis adar conviviorum et gaudii decreverunt ita ut exultent in eo et mittant sibi mutuo partes epularum et ciborum
Psalmi 3:7, Psalmi 3:7, Psalmi 74:22, Psalmi 74:23, Psalmi 44:26
20scripsit itaque Mardocheus omnia haec et litteris conprehensa misit ad Iudaeos qui in omnibus regis provinciis morabantur tam in vicino positis quam procul
Psalmi 62:9, Psalmi 82:6, Psalmi 82:7, Isaias 31:3, Psalmi 62:9
21ut quartamdecimam et quintamdecimam diem mensis adar pro festis susciperent et revertente semper anno sollemni honore celebrarent
22quia in ipsis diebus se ulti sunt Iudaei de inimicis suis et luctus atque tristitia in hilaritatem gaudiumque conversa sint essentque istae dies epularum atque laetitiae et mitterent sibi invicem ciborum partes et pauperibus munuscula largirentur
23susceperuntque Iudaei in sollemnem ritum cuncta quae eo tempore facere coeperant et quae Mardocheus litteris facienda mandaverat
24Aman enim filius Amadathi stirpis Agag hostis et adversarius Iudaeorum cogitavit contra eos malum ut occideret illos atque deleret et misit phur quod nostra lingua vertitur in sortem
25et postea ingressa est Hester ad regem obsecrans ut conatus eius litteris regis irriti fierent et malum quod contra Iudaeos cogitaverat reverteretur in caput eius denique et ipsum et filios eius adfixerunt cruci
26atque ex illo tempore dies isti appellati sunt Phurim id est Sortium eo quod phur id est sors in urnam missa fuerit et cuncta quae gesta sunt epistulae id est libri huius volumine continentur
27quaeque sustinuerint et quae deinceps inmutata sint suscepere Iudaei super se et semen suum et super cunctos qui religioni eorum voluerint copulari ut nulli liceat duos hos dies absque sollemnitate transigere quam scriptura testatur et certa expetunt tempora annis sibi iugiter succedentibus
28isti sunt dies quos nulla umquam delebit oblivio et per singulas generationes cunctae in toto orbe provinciae celebrabunt nec est ulla civitas in qua dies Phurim id est Sortium non observentur a Iudaeis et ab eorum progenie quae his caerimoniis obligata est
29scripseruntque Hester regina filia Abiahil et Mardocheus Iudaeus etiam secundam epistulam ut omni studio dies ista sollemnis sanciretur in posterum
30et miserunt ad omnes Iudaeos qui in centum viginti septem regis Asueri provinciis versabantur ut haberent pacem et susciperent veritatem
31observantes dies Sortium et suo tempore cum gaudio celebrarent sicut constituerat Mardocheus et Hester et illi observanda susceperant a se et a semine suo ieiunia atque clamores et Sortium dies
32et omnia quae libri huius qui vocatur Hester historia continentur

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

EstherIobPsalmi+

Other Books

EstherCh 9
IobPsalmiProverbiaEcclesiastesCanticum Canticorum
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward