1tu autem loquere quae decet sanam doctrinamstylus2senes ut sobrii sint pudici prudentes sani fide dilectione patientiastylus3anus similiter in habitu sancto non criminatrices non vino multo servientes bene docentesstylus4ut prudentiam doceant adulescentulas ut viros suos ament filios diligantstylus5prudentes castas domus curam habentes benignas subditas suis viris ut non blasphemetur verbum Deistylus6iuvenes similiter hortare ut sobrii sintstylus7in omnibus te ipsum praebe exemplum bonorum operum in doctrina integritatem gravitatemstylus8verbum sanum inreprehensibilem ut is qui ex adverso est vereatur nihil habens malum dicere de nobisstylus9servos dominis suis subditos esse in omnibus placentes non contradicentesstylus10non fraudantes, sed in omnibus fidem bonam ostendentes ut doctrinam salutaris nostri Dei ornent in omnibusstylus11apparuit enim gratia Dei salutaris omnibus hominibusstylus12erudiens nos ut abnegantes impietatem et saecularia desideria sobrie et iuste et pie vivamus in hoc saeculostylus13expectantes beatam spem et adventum gloriae magni Dei et salvatoris nostri Iesu Christistylus14qui dedit semet ipsum pro nobis ut nos redimeret ab omni iniquitate et mundaret sibi populum acceptabilem sectatorem bonorum operumstylus15haec loquere et exhortare et argue cum omni imperio nemo te contemnatstylus