1quid ergo dicemus permanebimus in peccato ut gratia abundetstylus2absit qui enim mortui sumus peccato quomodo adhuc vivemus in illostylus3an ignoratis quia quicumque baptizati sumus in Christo Iesu in morte ipsius baptizati sumusstylus4consepulti enim sumus cum illo per baptismum in mortem ut quomodo surrexit Christus a mortuis per gloriam Patris ita et nos in novitate vitae ambulemusstylus5si enim conplantati facti sumus similitudini mortis eius simul et resurrectionis erimusstylus6hoc scientes quia vetus homo noster simul crucifixus est ut destruatur corpus peccati ut ultra non serviamus peccatostylus7qui enim mortuus est iustificatus est a peccatostylus8si autem mortui sumus cum Christo credimus quia simul etiam vivemus cum Christostylus9scientes quod Christus surgens ex mortuis iam non moritur mors illi ultra non dominabiturstylus10quod enim mortuus est peccato mortuus est semel quod autem vivit vivit Deostylus11ita et vos existimate vos mortuos quidem esse peccato viventes autem Deo in Christo Iesustylus12non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore ut oboediatis concupiscentiis eiusstylus13sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato sed exhibete vos Deo tamquam ex mortuis viventes et membra vestra arma iustitiae Deostylus14peccatum enim vobis non dominabitur non enim sub lege estis sed sub gratiastylus15quid ergo peccavimus quoniam non sumus sub lege sed sub gratia absitstylus16nescitis quoniam cui exhibetis vos servos ad oboediendum servi estis eius cui oboeditis sive peccati sive oboeditionis ad iustitiamstylus17gratias autem Deo quod fuistis servi peccati oboedistis autem ex corde in eam formam doctrinae in qua traditi estisstylus18liberati autem a peccato servi facti estis iustitiaestylus19humanum dico propter infirmitatem carnis vestrae sicut enim exhibuistis membra vestra servire inmunditiae et iniquitati ad iniquitatem ita nunc exhibete membra vestra servire iustitiae in sanctificationemstylus20cum enim servi essetis peccati liberi fuistis iustitiaestylus21quem ergo fructum habuistis tunc in quibus nunc erubescitis nam finis illorum mors eststylus22nunc vero liberati a peccato servi autem facti Deo habetis fructum vestrum in sanctificationem finem vero vitam aeternamstylus23stipendia enim peccati mors gratia autem Dei vita aeterna in Christo Iesu Domino nostrostylus