Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Ad Philippenses Caput 3

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
AD PHILIPPENSES

Ad Philippenses 3

1de cetero fratres mei gaudete in Domino eadem vobis scribere mihi quidem non pigrum vobis autem necessarium
2videte canes videte malos operarios videte concisionem
3nos enim sumus circumcisio qui spiritu Deo servimus et gloriamur in Christo Iesu et non in carne fiduciam habentes
4quamquam ego habeam confidentiam et in carne si quis alius videtur confidere in carne ego magis
5circumcisus octava die ex genere Israhel de tribu Beniamin Hebraeus ex Hebraeis secundum legem Pharisaeus
6secundum aemulationem persequens ecclesiam Dei secundum iustitiam quae in lege est conversatus sine querella
7sed quae mihi fuerunt lucra haec arbitratus sum propter Christum detrimenta
8verumtamen existimo omnia detrimentum esse propter eminentem scientiam Iesu Christi Domini mei propter quem omnia detrimentum feci et arbitror ut stercora ut Christum lucri faciam
9et inveniar in illo non habens meam iustitiam quae ex lege est sed illam quae ex fide est Christi quae ex Deo est iustitia in fide
10ad agnoscendum illum et virtutem resurrectionis eius et societatem passionum illius configuratus morti eius
11si quo modo occurram ad resurrectionem quae est ex mortuis
12non quod iam acceperim aut iam perfectus sim sequor autem si conprehendam in quo et conprehensus sum a Christo Iesu
13fratres ego me non arbitror conprehendisse unum autem quae quidem retro sunt obliviscens ad ea vero quae sunt in priora extendens me
14ad destinatum persequor ad bravium supernae vocationis Dei in Christo Iesu
15quicumque ergo perfecti hoc sentiamus et si quid aliter sapitis et hoc vobis Deus revelabit
16verumtamen ad quod pervenimus ut idem sapiamus et in eadem permaneamus regula
17imitatores mei estote fratres et observate eos qui ita ambulant sicut habetis formam nos
18multi enim ambulant quos saepe dicebam vobis nunc autem et flens dico inimicos crucis Christi
19quorum finis interitus quorum deus venter et gloria in confusione ipsorum qui terrena sapiunt
20nostra autem conversatio in caelis est unde etiam salvatorem expectamus Dominum Iesum Christum
21qui reformabit corpus humilitatis nostrae configuratum corpori claritatis suae secundum operationem qua possit etiam subicere sibi omnia

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

Ad PhilippensesAd ColossensesI Ad Thessalonicenses+

Other Books

Ad PhilippensesCh 3
Ad ColossensesI Ad ThessalonicensesII Ad ThessalonicensesI Ad TimotheumII Ad Timotheum
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward