1obsecro itaque vos ego vinctus in Domino ut digne ambuletis vocatione qua vocati estisstylus2cum omni humilitate et mansuetudine cum patientia subportantes invicem in caritatestylus3solliciti servare unitatem spiritus in vinculo pacisstylus4unum corpus et unus spiritus sicut vocati estis in una spe vocationis vestraestylus5unus Dominus una fides unum baptismastylus6unus Deus et Pater omnium qui super omnes et per omnia et in omnibus nobisstylus7unicuique autem nostrum data est gratia secundum mensuram donationis Christistylus8propter quod dicit ascendens in altum captivam duxit captivitatem dedit dona hominibusstylus9quod autem ascendit quid est nisi quia et descendit primum in inferiores partes terraestylus10qui descendit ipse est et qui ascendit super omnes caelos ut impleret omniastylus11et ipse dedit quosdam quidem apostolos quosdam autem prophetas alios vero evangelistas alios autem pastores et doctoresstylus12ad consummationem sanctorum in opus ministerii in aedificationem corporis Christistylus13donec occurramus omnes in unitatem fidei et agnitionis Filii Dei in virum perfectum in mensuram aetatis plenitudinis Christistylus14ut iam non simus parvuli fluctuantes et circumferamur omni vento doctrinae in nequitia hominum in astutia ad circumventionem errorisstylus15veritatem autem facientes in caritate crescamus in illo per omnia qui est caput Christusstylus16ex quo totum corpus conpactum et conexum per omnem iuncturam subministrationis secundum operationem in mensuram uniuscuiusque membri augmentum corporis facit in aedificationem sui in caritatestylus17hoc igitur dico et testificor in Domino ut iam non ambuletis sicut gentes ambulant in vanitate sensus suistylus18tenebris obscuratum habentes intellectum alienati a vita Dei per ignorantiam quae est in illis propter caecitatem cordis ipsorumstylus19qui desperantes semet ipsos tradiderunt inpudicitiae in operationem inmunditiae omnis in avaritiastylus20vos autem non ita didicistis Christumstylus21si tamen illum audistis et in ipso edocti estis sicut est veritas in Iesustylus22deponere vos secundum pristinam conversationem veterem hominem qui corrumpitur secundum desideria errorisstylus23renovamini autem spiritu mentis vestraestylus24et induite novum hominem qui secundum Deum creatus est in iustitia et sanctitate veritatisstylus25propter quod deponentes mendacium loquimini veritatem unusquisque cum proximo suo quoniam sumus invicem membrastylus26irascimini et nolite peccare sol non occidat super iracundiam vestramstylus27nolite locum dare diabolostylus28qui furabatur iam non furetur magis autem laboret operando manibus quod bonum est ut habeat unde tribuat necessitatem patientistylus29omnis sermo malus ex ore vestro non procedat sed si quis bonus ad aedificationem oportunitatis ut det gratiam audientibusstylus30et nolite contristare Spiritum Sanctum Dei in quo signati estis in die redemptionisstylus31omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et blasphemia tollatur a vobis cum omni malitiastylus32estote autem invicem benigni misericordes donantes invicem sicut et Deus in Christo donavit nobisstylus