1fecit autem Iosias in Hierusalem phase Domino quod immolatum est quartadecima die mensis primistylusExodus 12:6, Exodus 12:6, Numbers 9:3, Numbers 9:3, Ezra 6:192et constituit sacerdotes in officiis suis hortatusque est eos ut ministrarent in domo Doministylus2 Chronicles 31:2, 2 Chronicles 31:2, 1 Chronicles 22:19, 1 Chronicles 22:19, 2 Chronicles 23:83Levitis quoque ad quorum eruditionem omnis Israhel sanctificabatur Domino locutus est ponite arcam in sanctuario templi quod aedificavit Salomon filius David rex Israhel nequaquam enim eam ultra portabitis nunc autem ministrate Domino Deo vestro et populo eius Israhelstylus1 Chronicles 23:26, 1 Chronicles 23:26, 2 Chronicles 30:22, Deuteronomy 33:10, 2 Chronicles 17:84et praeparate vos per domos et cognationes vestras in divisionibus singulorum sicut praecepit David rex Israhel et descripsit Salomon filius eiusstylus2 Chronicles 8:14, 2 Chronicles 8:14, 1 Chronicles 23:1, 1 Chronicles 23:26, 1 Chronicles 23:15ministrate in sanctuario per familias turmasque leviticasstylusPsalms 134:1, Psalms 134:1, Psalms 135:2, Ezra 6:18, Psalms 135:26et sanctificati immolate phase fratres etiam vestros ut possint iuxta verba quae locutus est Dominus in manu Mosi facere praeparatestylus2 Chronicles 29:5, 2 Chronicles 29:5, Hebrews 9:13, Hebrews 9:14, 2 Chronicles 29:157dedit praeterea Iosias omni populo qui ibi fuerat inventus in sollemnitatem phase agnos et hedos de gregibus et reliqui pecoris triginta milia boumque tria milia haec de regis universa substantiastylus1 Kings 8:63, 1 Kings 8:63, 2 Chronicles 30:24, 2 Chronicles 30:24, 1 Chronicles 29:38duces quoque eius sponte quod voluerant obtulerunt tam populo quam sacerdotibus et Levitis porro Helcias et Zaccharias et Iehihel principes domus Domini dederunt sacerdotibus ad faciendum phase pecora commixtim duo milia sescenta et boves trecentosstylus2 Chronicles 29:31, 2 Chronicles 29:33, 2 Chronicles 29:31, 2 Chronicles 29:33, 1 Chronicles 29:69Chonenias autem Semeias etiam et Nathanahel fratres eius necnon Asabias et Iahihel et Iozabath principes Levitarum dederunt ceteris Levitis ad celebrandum phase quinque milia pecorum et boves quingentosstylusIsaiah 1:10, Isaiah 1:15, Micah 6:6, Micah 6:8, 2 Chronicles 31:1210praeparatumque est ministerium et steterunt sacerdotes in officio suo Levitae quoque in turmis iuxta regis imperiumstylusEzra 6:18, 2 Chronicles 30:16, Ezra 6:18, 2 Chronicles 30:16, 2 Chronicles 35:411et immolatum est phase asperseruntque sacerdotes manu sua sanguinem et Levitae detraxerunt pelles holocaustorumstylus2 Chronicles 29:34, 2 Chronicles 29:34, Leviticus 1:5, Leviticus 1:6, Numbers 18:712et separaverunt ea ut darent per domos et familias singulorum et offerrentur Domino sicut scriptum est in libro Mosi de bubus quoque fecere similiterstylusLeviticus 3:14, Leviticus 3:16, Leviticus 3:5, Leviticus 3:9, Leviticus 3:1113et assaverunt phase super ignem iuxta quod lege praeceptum est pacificas vero hostias coxerunt in lebetis et caccabis et ollis et festinato distribuerunt universae plebistylusExodus 12:8, Exodus 12:9, Exodus 12:8, Exodus 12:9, 1 Samuel 2:1314sibi autem et sacerdotibus postea paraverunt nam in oblatione holocaustorum et adipum usque ad noctem sacerdotes fuerant occupati unde Levitae et sibi et sacerdotibus filiis Aaron paraverunt novissimisstylusActs 6:2, Acts 6:4, Acts 6:2, Acts 6:415porro cantores filii Asaph stabant in ordine suo iuxta praeceptum David et Asaph et Heman et Idithun prophetarum regis ianitores vero per portas singulas observabant ita ut ne puncto quidem discederent a ministerio quam ob rem et fratres eorum Levitae paraverunt eis cibosstylus1 Chronicles 9:17, 1 Chronicles 9:19, 1 Chronicles 26:12, 1 Chronicles 26:19, 1 Chronicles 25:116omnis igitur cultura Domini rite conpleta est in die illa ut facerent phase et offerrent holocausta super altare Domini iuxta praeceptum regis Iosiaestylus17feceruntque filii Israhel qui repperti fuerant ibi phase in tempore illo et sollemnitatem azymorum septem diebusstylusExodus 12:15, Exodus 12:20, Exodus 12:15, Exodus 12:20, Numbers 28:1618non fuit phase simile huic in Israhel a diebus Samuhelis prophetae sed nec quisquam de cunctis regibus Israhel fecit phase sicut Iosias sacerdotibus et Levitis et omni Iuda et Israhel qui reppertus fuerat et habitantibus in Hierusalemstylus2 Chronicles 30:5, 2 Kings 23:21, 2 Kings 23:23, 2 Chronicles 30:5, 2 Kings 23:2119octavodecimo anno regni Iosiae hoc phase celebratum eststylus20postquam instauraverat Iosias templum ascendit Nechao rex Aegypti ad pugnandum in Charchamis iuxta Eufraten et processit in occursum eius Iosiasstylus2 Kings 23:29, 2 Kings 23:30, Isaiah 10:9, 2 Kings 23:29, 2 Kings 23:3021at ille missis ad eum nuntiis ait quid mihi et tibi est rex Iuda non adversum te hodie venio sed contra aliam pugno domum ad quam me Deus festinato ire praecepit desine adversum Deum facere qui mecum est ne interficiat testylus2 Kings 18:25, 2 Chronicles 25:19, 2 Kings 18:25, 2 Chronicles 25:19, John 2:422noluit Iosias reverti sed praeparavit contra eum bellum nec adquievit sermonibus Nechao ex ore Dei verum perrexit ut dimicaret in campo MageddostylusJudges 5:19, Judges 5:19, 2 Chronicles 18:29, 2 Chronicles 18:29, 2 Chronicles 35:2123ibique vulneratus a sagittariis dixit pueris suis educite me de proelio quia oppido vulneratus sumstylus1 Kings 22:34, 1 Kings 22:34, 2 Chronicles 18:33, 2 Kings 8:29, Lamentations 3:1324qui transtulerunt eum de curru in alterum currum qui sequebatur eum more regio et asportaverunt in Hierusalem mortuusque est et sepultus in mausoleo patrum suorum et universus Iuda et Hierusalem luxerunt eumstylusZechariah 12:11, Zechariah 12:11, 2 Kings 23:30, 2 Kings 23:30, Ecclesiastes 9:125Hieremias maxime cuius omnes cantores atque cantrices usque in praesentem diem lamentationes super Iosia replicant et quasi lex obtinuit in Israhel ecce scriptum fertur in LamentationibusstylusJeremiah 22:10, Lamentations 4:20, Jeremiah 22:10, Lamentations 4:20, Job 3:826reliqua autem sermonum Iosiae et misericordiarum eius quae lege praecepta sunt Doministylus2 Chronicles 32:32, 2 Chronicles 31:20, 2 Chronicles 32:32, 2 Chronicles 31:2027opera quoque illius prima et novissima scripta sunt in libro regum Israhel et Iudastylus2 Kings 16:19, 2 Chronicles 25:26, 2 Chronicles 24:27, 2 Kings 10:34, 2 Chronicles 32:32