1anno autem tricesimo sexto regni eius ascendit Baasa rex Israhel in Iudam et muro circumdabat Rama ut nullus tute posset egredi et ingredi de regno Asastylus2 Chronicles 15:9, 2 Chronicles 15:9, 2 Chronicles 15:5, 2 Chronicles 11:13, 2 Chronicles 11:172protulit ergo Asa argentum et aurum de thesauris domus Domini et de thesauris regis misitque ad Benadad regem Syriae qui habitabat in Damasco dicensstylus2 Kings 12:18, 2 Kings 16:8, 2 Kings 18:15, 2 Chronicles 28:21, 2 Kings 12:183foedus inter me et te est pater quoque meus et pater tuus habuere concordiam quam ob rem misi tibi argentum et aurum ut rupto foedere quod habes cum Baasa rege Israhel facias eum a me recederestylusPsalms 15:4, Psalms 15:4, 2 Samuel 21:2, 2 Corinthians 6:16, Exodus 32:214quo conperto Benadad misit principes exercituum suorum ad urbes Israhel qui percusserunt Ahion et Dan et Abelmaim et universas urbes muratas Nepthalimstylus2 Chronicles 17:12, 1 Kings 9:19, Judges 18:28, Judges 18:29, Judges 20:15quod cum audisset Baasa desivit aedificare Rama et intermisit opus suumstylus6porro Asa rex adsumpsit universum Iudam et tulerunt lapides Rama et ligna quae aedificationi praeparaverat Baasa aedificavitque ex eis Gabaa et Masphastylus1 Kings 15:22, Zechariah 14:10, Joshua 18:24, Joshua 18:26, 1 Chronicles 6:607in tempore illo venit Anani propheta ad Asam regem Iuda et dixit ei quia habuisti fiduciam in rege Syriae et non in Domino Deo tuo idcirco evasit Syriae regis exercitus de manu tuastylus1 Kings 16:1, 2 Chronicles 19:2, 1 Kings 16:1, 2 Chronicles 19:2, Psalms 146:38nonne Aethiopes et Lybies multo plures erant quadrigis et equitibus et multitudine nimia quos cum Domino credidisses tradidit in manu tuastylus2 Chronicles 12:3, 2 Chronicles 12:3, 2 Chronicles 13:16, 2 Chronicles 14:9, 2 Chronicles 14:129oculi enim eius contemplantur universam terram et praebent fortitudinem his qui corde perfecto credunt in eum stulte igitur egisti et propter hoc ex praesenti tempore contra te bella consurgentstylus1 Peter 3:12, 1 Peter 3:12, Proverbs 15:3, Proverbs 15:3, Jeremiah 16:1710iratusque Asa adversus videntem iussit eum mitti in nervum valde quippe super hoc fuerat indignatus et interfecit de populo in tempore illo plurimosstylus2 Chronicles 18:26, 2 Chronicles 18:26, 2 Chronicles 25:16, Isaiah 51:23, Luke 3:2011opera autem Asa prima et novissima scripta sunt in libro regum Iuda et Israhelstylus2 Chronicles 27:7, 2 Chronicles 35:27, 1 Kings 15:23, 1 Kings 15:24, 2 Chronicles 26:2212aegrotavit etiam Asa anno tricesimo nono regni sui dolore pedum vehementissimo et nec in infirmitate sua quaesivit Dominum sed magis in medicorum arte confisus eststylusJeremiah 17:5, Jeremiah 17:5, 2 Chronicles 28:22, 2 Chronicles 28:22, 1 Chronicles 10:1413dormivitque cum patribus suis et mortuus est anno quadragesimo primo regni suistylus1 Kings 15:24, 1 Kings 15:2414et sepelierunt eum in sepulchro suo quod foderat sibi in civitate David posueruntque eum super lectulum suum plenum aromatibus et unguentis meretriciis quae erant pigmentariorum arte confecta et conbuserunt super eum ambitione nimiastylus2 Chronicles 21:19, Genesis 50:2, 2 Chronicles 21:19, Genesis 50:2, Jeremiah 34:5