1Luxuriosa res vinum, et tumultuosa ebrietas : quicumque his delectatur non erit sapiens.stylus2Sicut rugitus leonis, ita et terror regis : qui provocat eum peccat in animam suam.stylus3Honor est homini qui separat se a contentionibus ; omnes autem stulti miscentur contumeliis.stylus4Propter frigus piger arare noluit ; mendicabit ergo æstate, et non dabitur illi.stylus5Sicut aqua profunda, sic consilium in corde viri ; sed homo sapiens exhauriet illud.stylus6Multi homines misericordes vocantur ; virum autem fidelem quis inveniet ?stylus7Justus qui ambulat in simplicitate sua beatos post se filios derelinquet.stylus8Rex qui sedet in solio judicii dissipat omne malum intuitu suo.stylus9Quis potest dicere : Mundum est cor meum ; purus sum a peccato ?stylus10Pondus et pondus, mensura et mensura : utrumque abominabile est apud Deum.stylus11Ex studiis suis intelligitur puer, si munda et recta sint opera ejus.stylus12Aurem audientem, et oculum videntem : Dominus fecit utrumque.stylus13Noli diligere somnum, ne te egestas opprimat : aperi oculos tuos, et saturare panibus.stylus14Malum est, malum est, dicit omnis emptor ; et cum recesserit, tunc gloriabitur.stylus15Est aurum et multitudo gemmarum, et vas pretiosum labia scientiæ.stylus16Tolle vestimentum ejus qui fidejussor extitit alieni, et pro extraneis aufer pignus ab eo.stylus17Suavis est homini panis mendacii, et postea implebitur os ejus calculo.stylus18Cogitationes consiliis roborantur, et gubernaculis tractanda sunt bella.stylus19Ei qui revelat mysteria, et ambulat fraudulenter, et dilatat labia sua, ne commiscearis.stylus20Qui maledicit patri suo et matri, extinguetur lucerna ejus in mediis tenebris :stylus21hæreditas ad quam festinatur in principio, in novissimo benedictione carebit.stylus22Ne dicas : Reddam malum : exspecta Dominum, et liberabit te.stylus23Abominatio est apud Dominum pondus et pondus ; statera dolosa non est bona.stylus24A Domino diriguntur gressus viri : quis autem hominum intelligere potest viam suam ?stylus25Ruina est homini devorare sanctos, et post vota retractare.stylus26Dissipat impios rex sapiens, et incurvat super eos fornicem.stylus27Lucerna Domini spiraculum hominis, quæ investigat omnia secreta ventris.stylus28Misericordia et veritas custodiunt regem, et roboratur clementia thronus ejus.stylus29Exsultatio juvenum fortitudo eorum, et dignitas senum canities.stylus30Livor vulneris absterget mala, et plagæ in secretioribus ventris.stylus