1Et rex Antiochus perambulabat superiores regiones, et audivit esse civitatem Elymaidem in Perside nobilissimam, et copiosam in argento et auro,stylusI Petri 2:16, I Petri 2:16, Ad Galatas 5:13, Ad Galatas 5:13, Ad Romanos 6:152templumque in ea locuples valde, et illic velamina aurea, et loricæ, et scuta, quæ reliquit Alexander Philippi rex Macedo, qui regnavit primus in Græcia.stylusI Ioannis 3:9, I Ioannis 3:9, Ad Colossenses 3:3, Ad Colossenses 3:3, Ad Romanos 7:43Et venit, et quærebat capere civitatem, et deprædari eam : et non potuit, quoniam innotuit sermo his qui erant in civitate :stylusAd Galatas 3:27, Ad Galatas 3:27, Ad Galatas 2:20, Ad Galatas 2:21, Ad Galatas 2:204et insurrexerunt in prælium, et fugit inde, et abiit cum tristitia magna, et reversus est in Babyloniam.stylusII Ad Corinthios 5:17, II Ad Corinthios 5:17, Ad Colossenses 3:10, Ad Colossenses 3:10, Ad Ephesios 4:225Et venit qui nuntiaret ei in Perside, quia fugata sunt castra quæ erant in terra Juda :stylusAd Philippenses 3:10, Ad Philippenses 3:11, Ad Philippenses 3:10, Ad Philippenses 3:11, II Ad Corinthios 4:106et quia abiit Lysias cum virtute forti in primis, et fugatus est a facie Judæorum, et invaluerunt armis, et viribus, et spoliis multis, quæ ceperunt de castris, quæ exciderunt :stylusAd Galatas 2:20, Ad Galatas 2:20, Ad Ephesios 4:22, Ad Ephesios 4:22, Ad Galatas 6:147et quia diruerunt abominationem, quam ædificaverat super altare quod erat in Jerusalem : et sanctificationem, sicut prius, circumdederunt muris excelsis, sed et Bethsuram civitatem suam.stylusI Petri 4:1, I Petri 4:1, Ad Colossenses 3:1, Ad Colossenses 3:3, Ad Colossenses 3:18Et factum est ut audivit rex sermones istos, expavit, et commotus est valde : et decidit in lectum, et incidit in languorem præ tristitia, quia non factum est ei sicut cogitabat.stylusII Ad Timotheum 2:11, II Ad Timotheum 2:12, II Ad Timotheum 2:11, II Ad Timotheum 2:12, Ad Colossenses 3:39Et erat illic per dies multos, quia renovata est in eo tristitia magna, et arbitratus est se mori.stylusAd Romanos 6:14, Ad Romanos 6:14, Apocalypsis 1:18, Apocalypsis 1:18, Actus Apostolorum 2:2410Et vocavit omnes amicos suos, et dixit illis : Recessit somnus ab oculis meis, et concidi, et corrui corde præ sollicitudine :stylusII Ad Corinthios 5:21, II Ad Corinthios 5:21, I Petri 4:6, I Petri 3:18, I Petri 4:611et dixi in corde meo : In quantam tribulationem deveni, et in quos fluctus tristitiæ, in qua nunc sum : qui jucundus eram, et dilectus in potestate mea !stylusAd Colossenses 3:3, Ad Colossenses 3:5, Ad Colossenses 3:3, Ad Colossenses 3:5, I Ad Corinthios 6:2012Nunc vero reminiscor malorum quæ feci in Jerusalem, unde et abstuli omnia spolia aurea et argentea quæ erant in ea, et misi auferre habitantes Judæam sine causa.stylusAd Galatas 5:16, Ad Galatas 5:16, Ad Romanos 6:16, Ad Romanos 6:16, Ad Romanos 8:1313Cognovi ergo quia propterea invenerunt me mala ista : et ecce pereo tristitia magna in terra aliena.stylusAd Romanos 12:1, Ad Romanos 12:1, Ad Romanos 6:16, Ad Romanos 6:16, I Petri 2:2414Et vocavit Philippum, unum de amicis suis, et præposuit eum super universum regnum suum :stylusAd Galatas 5:18, Ad Galatas 5:18, Ad Romanos 8:2, Ad Romanos 8:2, Ad Romanos 7:415et dedit ei diadema, et stolam suam, et annulum, ut adduceret Antiochum filium suum, et nutriret eum, et regnaret.stylusAd Titum 2:11, Ad Titum 2:14, Ad Ephesios 2:8, Ad Ephesios 2:10, Ad Titum 2:1116Et mortuus est illic Antiochus rex anno centesimo quadragesimo nono.stylusIoannes 8:34, Ioannes 8:34, Iosue 24:15, II Petri 2:19, Iosue 24:1517Et cognovit Lysias quoniam mortuus est rex, et constituit regnare Antiochum filium ejus, quem nutrivit adolescentem : et vocavit nomen ejus Eupator.stylusI Petri 2:9, I Petri 2:9, II Ad Timotheum 1:13, II Ad Timotheum 1:13, Ad Romanos 16:2618Et hi qui erant in arce, concluserant Israël in circuitu sanctorum : et quærebant eis mala semper, et firmamentum gentium.stylusAd Romanos 6:22, Ad Romanos 6:22, Ad Galatas 5:1, Ad Galatas 5:1, Ad Romanos 8:219Et cogitavit Judas disperdere eos : et convocavit universum populum, ut obsiderent eos.stylusAd Colossenses 3:5, Ad Colossenses 3:7, I Petri 4:2, I Petri 4:4, Ad Colossenses 3:520Et convenerunt simul, et obsederunt eos anno centesimo quinquagesimo, et fecerunt ballistas et machinas.stylusAd Romanos 6:16, Ad Romanos 6:17, Ad Romanos 6:16, Ad Romanos 6:17, Ioannes 8:3421Et exierunt quidam ex eis qui obsidebantur : et adjunxerunt se illis aliqui impii ex Israël,stylusAd Romanos 1:32, Ad Romanos 1:32, Ad Romanos 7:5, Ad Romanos 7:5, Ad Romanos 6:2322et abierunt ad regem, et dixerunt : Quousque non facis judicium, et vindicas fratres nostros ?stylusI Petri 2:16, I Petri 2:16, Ad Romanos 6:18, Ad Romanos 6:18, Ad Romanos 8:223Nos decrevimus servire patri tuo, et ambulare in præceptis ejus, et obsequi edictis ejus :stylusIoannes 3:36, Ioannes 3:36, Ad Romanos 5:12, Ad Romanos 5:12, Iacobi 1:1524et filii populi nostri propter hoc alienabant se a nobis, et quicumque inveniebantur ex nobis, interficiebantur, et hæreditates nostræ diripiebantur.stylus25Et non ad nos tantum extenderunt manum, sed et in omnes fines nostros :stylus26et ecce applicuerunt hodie ad arcem Jerusalem occupare eam, et munitionem Bethsuram munierunt :stylus27et nisi præveneris eos velocius, majora quam hæc facient, et non poteris obtinere eos.stylus28Et iratus est rex, ut hæc audivit : et convocavit omnes amicos suos, et principes exercitus sui, et eos qui super equites erant :stylus29sed et de regnis aliis et de insulis maritimis venerunt ad eum exercitus conductitii.stylus30Et erat numerus exercitus ejus, centum millia peditum, et viginti millia equitum, et elephanti triginta duo, docti ad prælium.stylus31Et venerunt per Idumæam, et applicuerunt ad Bethsuram, et pugnaverunt dies multos : et fecerunt machinas, et exierunt, et succenderunt eas igni, et pugnaverunt viriliter.stylus32Et recessit Judas ab arce, et movit castra ad Bethzacharam contra castra regis.stylus33Et surrexit rex ante lucem, et concitavit exercitus in impetum contra viam Bethzacharam : et comparaverunt se exercitus in prælium, et tubis cecinerunt :stylus34et elephantis ostenderunt sanguinem uvæ et mori, ad acuendos eos in prælium :stylus35et diviserunt bestias per legiones, et astiterunt singulis elephantis mille viri in loricis concatenatis, et galeæ æreæ in capitibus eorum : et quingenti equites ordinati unicuique bestiæ electi erant.stylus36Hi ante tempus, ubicumque erat bestia, ibi erant : et quocumque ibat, ibant, et non discedebant ab ea.stylus37Sed et turres ligneæ super eos firmæ protegentes super singulas bestias : et super eas machinæ : et super singulas viri virtutis triginta duo, qui pugnabant desuper : et Indus magister bestiæ.stylus38Et residuum equitatum hinc et inde statuit in duas partes, tubis exercitum commovere, et perurgere constipatos in legionibus ejus.stylus39Et ut refulsit sol in clypeos aureos et æreos, resplenduerunt montes ab eis, et resplenduerunt sicut lampades ignis.stylus40Et distincta est pars exercitus regis per montes excelsos, et alia per loca humilia : et ibant caute et ordinate.stylus41Et commovebantur omnes inhabitantes terram a voce multitudinis, et incessu turbæ, et collisione armorum : erat enim exercitus magnus valde, et fortis.stylus42Et appropiavit Judas et exercitus ejus in prælium, et ceciderunt de exercitu regis sexcenti viri.stylus43Et vidit Eleazar filius Saura unam de bestiis loricatam loricis regis : et erat eminens super ceteras bestias, et visum est ei quod in ea esset rex :stylus44et dedit se ut liberaret populum suum, et acquireret sibi nomen æternum.stylus45Et cucurrit ad eam audacter in medio legionis, interficiens a dextris et a sinistris, et cadebant ab eo huc atque illuc.stylus46Et ivit sub pedes elephantis, et supposuit se ei, et occidit eum : et cecidit in terram super ipsum, et mortuus est illic.stylus47Et videntes virtutem regis, et impetum exercitus ejus, diverterunt se ab eis.stylus48Castra autem regis ascenderunt contra eos in Jerusalem, et applicuerunt castra regis ad Judæam, et montem Sion.stylus49Et fecit pacem cum his qui erant in Bethsura : et exierunt de civitate, quia non erant eis ibi alimenta conclusis, quia sabbata erant terræ.stylus50Et comprehendit rex Bethsuram : et constituit illic custodiam servare eam.stylus51Et convertit castra ad locum sanctificationis dies multos : et statuit illic ballistas, et machinas, et ignis jacula, et tormenta ad lapides jactandos, et spicula, et scorpios ad mittendas sagittas, et fundibula.stylus52Fecerunt autem et ipsi machinas adversus machinas eorum, et pugnaverunt dies multos.stylus53Escæ autem non erant in civitate, eo quod septimus annus esset : et qui remanserant in Judæa de gentibus, consumpserant reliquias eorum, quæ repositæ fuerant.stylus54Et remanserunt in sanctis viri pauci, quoniam obtinuerat eos fames : et dispersi sunt unusquisque in locum suum.stylus55Et audivit Lysias quod Philippus, quem constituerat rex Antiochus cum adhuc viveret, ut nutriret Antiochum filium suum, et regnaret,stylus56reversus esset a Perside et Media, et exercitus qui abierat cum ipso, et quia quærebat suscipere regni negotia :stylus57festinavit ire, et dicere ad regem, et duces exercitus : Deficimus quotidie, et esca nobis modica est ; et locus, quem obsidemus, est munitus, et incumbit nobis ordinare de regno.stylus58Nunc itaque demus dextras hominibus istis, et faciamus cum illis pacem, et cum omni gente eorum :stylus59et constituamus illis ut ambulent in legitimis suis sicut prius : propter legitima enim ipsorum, quæ despeximus, irati sunt, et fecerunt omnia hæc.stylus60Et placuit sermo in conspectu regis et principum : et misit ad eos pacem facere, et receperunt illam.stylus61Et juravit illis rex et principes, et exierunt de munitione.stylus62Et intravit rex montem Sion, et vidit munitionem loci : et rupit citius juramentum quod juravit, et mandavit destruere murum in gyro.stylus63Et discessit festinanter, et reversus est Antiochiam, et invenit Philippum dominantem civitati : et pugnavit adversus eum, et occupavit civitatem.stylus