1Et erat vir habitans in Babylone, et nomen ejus Joakim :stylus2et accepit uxorem nomine Susannam, filiam Helciæ, pulchram nimis, et timentem Deum :stylus3parentes enim illius, cum essent justi, erudierunt filiam suam secundum legem Moysi.stylus4Erat autem Joakim dives valde, et erat ei pomarium vicinum domui suæ : et ad ipsum confluebant Judæi, eo quod esset honorabilior omnium.stylus5Et constituti sunt de populo duo senes judices in illo anno, de quibus locutus est Dominus : Quia egressa est iniquitas de Babylone a senioribus judicibus, qui videbantur regere populum.stylus6Isti frequentabant domum Joakim, et veniebant ad eos omnes qui habebant judicia.stylus7Cum autem populus revertisset per meridiem, ingrediebatur Susanna, et deambulabat in pomario viri sui.stylus8Et videbant eam senes quotidie ingredientem et deambulantem, et exarserunt in concupiscentiam ejus :stylus9et everterunt sensum suum, et declinaverunt oculos suos ut non viderent cælum, neque recordarentur judiciorum justorum.stylus10Erant ergo ambo vulnerati amore ejus, nec indicaverunt sibi vicissim dolorem suum :stylus11erubescebant enim indicare sibi concupiscentiam suam, volentes concumbere cum ea.stylus12Et observabant quotidie sollicitius videre eam. Dixitque alter ad alterum :stylus13Eamus domum, quia hora prandii est. Et egressi, recesserunt a se.stylus14Cumque revertissent, venerunt in unum : et sciscitantes ab invicem causam, confessi sunt concupiscentiam suam : et tunc in communi statuerunt tempus quando eam possent invenire solam.stylus15Factum est autem, cum observarent diem aptum, ingressa est aliquando sicut heri et nudiustertius, cum duabus solis puellis, voluitque lavari in pomario : æstus quippe erat :stylus16et non erat ibi quisquam, præter duos senes absconditos, et contemplantes eam.stylus17Dixit ergo puellis : Afferte mihi oleum, et smigmata, et ostia pomarii claudite, ut laver.stylus18Et fecerunt sicut præceperat : clauseruntque ostia pomarii, et egressæ sunt per posticum ut afferrent quæ jusserat ; nesciebantque senes intus esse absconditos.stylus19Cum autem egressæ essent puellæ, surrexerunt duo senes, et accurrerunt ad eam, et dixerunt :stylus20Ecce ostia pomarii clausa sunt, et nemo nos videt, et nos in concupiscentia tui sumus : quam ob rem assentire nobis, et commiscere nobiscum.stylus21Quod si nolueris, dicemus contra te testimonium, quod fuerit tecum juvenis, et ob hanc causam emiseris puellas a te.stylus22Ingemuit Susanna, et ait : Angustiæ sunt mihi undique : si enim hoc egero, mors mihi est : si autem non egero, non effugiam manus vestras.stylus23Sed melius est mihi absque opere incidere in manus vestras, quam peccare in conspectu Domini.stylus24Et exclamavit voce magna Susanna : exclamaverunt autem et senes adversus eam.stylus25Et cucurrit unus ad ostia pomarii, et aperuit.stylus26Cum ergo audissent clamorem famuli domus in pomario, irruerunt per posticum ut viderent quidnam esset.stylus27Postquam autem senes locuti sunt, erubuerunt servi vehementer, quia numquam dictus fuerat sermo hujuscemodi de Susanna. Et facta est dies crastina.stylus28Cumque venisset populus ad Joakim virum ejus, venerunt et duo presbyteri, pleni iniqua cogitatione adversus Susannam ut interficerent eam.stylus29Et dixerunt coram populo : Mittite ad Susannam filiam Helciæ uxorem Joakim. Et statim miserunt.stylus30Et venit cum parentibus, et filiis, et universis cognatis suis.stylus31Porro Susanna erat delicata nimis, et pulchra specie.stylus32At iniqui illi jusserunt ut discooperiretur (erat enim cooperta), ut vel sic satiarentur decore ejus.stylus33Flebant igitur sui, et omnes qui noverant eam.stylus34Consurgentes autem duo presbyteri in medio populi, posuerunt manus suas super caput ejus.stylus35Quæ flens suspexit ad cælum : erat enim cor ejus fiduciam habens in Domino.stylus36Et dixerunt presbyteri : Cum deambularemus in pomario soli, ingressa est hæc cum duabus puellis : et clausit ostia pomarii, et dimisit a se puellas.stylus37Venitque ad eam adolescens, qui erat absconditus, et concubuit cum ea.stylus38Porro nos cum essemus in angulo pomarii, videntes iniquitatem, cucurrimus ad eos, et vidimus eos pariter commisceri.stylus39Et illum quidem non quivimus comprehendere, quia fortior nobis erat, et apertis ostiis exilivit :stylus40hanc autem cum apprehendissemus, interrogavimus, quisnam esset adolescens, et noluit indicare nobis : hujus rei testes sumus.stylus41Credidit eis multitudo quasi senibus et judicibus populi, et condemnaverunt eam ad mortem.stylus42Exclamavit autem voce magna Susanna, et dixit : Deus æterne, qui absconditorum es cognitor, qui nosti omnia antequam fiant,stylus43tu scis quoniam falsum testimonium tulerunt contra me : et ecce morior, cum nihil horum fecerim, quæ isti malitiose composuerunt adversum me.stylus44Exaudivit autem Dominus vocem ejus.stylus45Cumque duceretur ad mortem, suscitavit Dominus spiritum sanctum pueri junioris, cujus nomen Daniel :stylus46et exclamavit voce magna : Mundus ego sum a sanguine hujus.stylus47Et conversus omnis populus ad eum, dixit : Quis est iste sermo, quem tu locutus es ?stylus48Qui cum staret in medio eorum, ait : Sic fatui filii Israël, non judicantes, neque quod verum est cognoscentes, condemnastis filiam Israël ?stylus49revertimini ad judicium, quia falsum testimonium locuti sunt adversus eam.stylus50Reversus est ergo populus cum festinatione, et dixerunt ei senes : Veni, et sede in medio nostrum, et indica nobis : quia tibi Deus dedit honorem senectutis.stylus51Et dixit ad eos Daniel : Separate illos ab invicem procul, et dijudicabo eos.stylus52Cum ergo divisi essent alter ab altero, vocavit unum de eis, et dixit ad eum : Inveterate dierum malorum, nunc venerunt peccata tua, quæ operabaris prius :stylus53judicans judicia injusta, innocentes opprimens, et dimittens noxios, dicente Domino : Innocentem et justum non interficies.stylus54Nunc ergo, si vidisti eam, dic sub qua arbore videris eos colloquentes sibi. Qui ait : Sub schino.stylus55Dixit autem Daniel : Recte mentitus es in caput tuum : ecce enim angelus Dei, accepta sententia ab eo, scindet te medium.stylus56Et, amoto eo, jussit venire alium, et dixit ei : Semen Chanaan, et non Juda, species decepit te, et concupiscentia subvertit cor tuum :stylus57sic faciebatis filiabus Israël, et illæ timentes loquebantur vobis : sed filia Juda non sustinuit iniquitatem vestram.stylus58Nunc ergo, dic mihi sub qua arbore comprehenderis eos loquentes sibi. Qui ait : Sub prino.stylus59Dixit autem ei Daniel : Recte mentitus es et tu in caput tuum : manet enim angelus Domini, gladium habens, ut secet te medium, et interficiat vos.stylus60Exclamavit itaque omnis cœtus voce magna, et benedixerunt Deum, qui salvat sperantes in se.stylus61Et consurrexerunt adversus duos presbyteros (convicerat enim eos Daniel ex ore suo falsum dixisse testimonium), feceruntque eis sicut male egerant adversus proximum,stylus62ut facerent secundum legem Moysi. Et interfecerunt eos, et salvatus est sanguis innoxius in die illa.stylus63Helcias autem et uxor ejus laudaverunt Deum pro filia sua Susanna cum Joakim marito ejus, et cognatis omnibus, quia non esset inventa in ea res turpis.stylus64Daniel autem factus est magnus in conspectu populi a die illa, et deinceps.stylus65Et rex Astyages appositus est ad patres suos, et suscepit Cyrus Perses regnum ejus.stylus