1huic David quando terra eius restituta est Dominus regnavit exultet terra laetentur insulae multae Dominus regnavit exultabit terra laetabuntur insulae multaestylus2nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium correctio sedis eius nubes et caligo in circuitu eius iustitia et iudicium firmamentum solii eiusstylus3ignis ante ipsum praecedet et inflammabit in circuitu inimicos eius ignis ante faciem eius ibit et exuret per circuitum hostes eiusstylus4adluxerunt fulgora eius orbi terrae vidit et commota est terra apparuerunt fulgora eius orbi vidit et contremuit terrastylus5montes sicut cera fluxerunt *a facie Domini; a facie Domini omnis terrae montes sicut cera tabefacti sunt a facie Domini a facie dominatoris omnis terraestylus6adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eius adnuntiaverunt caeli iustitiam eius et viderunt omnes populi gloriam eiusstylus7confundantur omnes qui adorant sculptilia qui gloriantur in simulacris suis adorate eum omnes angeli eius confundantur universi qui serviunt sculptili qui gloriantur in idolis adorate eum omnes diistylus8audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudaeae propter iudicia tua Domine audivit et laetata est Sion et exultaverunt filiae Iudae propter iudicia tua Dominestylus9quoniam tu Dominus Altissimus super omnem terram nimis superexaltatus es super omnes deos tu enim Dominus Excelsus super omnem terram vehementer elevatus es super universos deosstylus10qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu peccatoris liberabit eos qui diligitis Dominum odite malum custodit animas sanctorum suorum de manu impiorum eruet eosstylus11lux orta est iusto et rectis corde laetitia lux orta est iusto et rectis corde laetitiastylus12laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctificationis eius laetamini iusti in Domino et confitemini memoriae sanctae eiusstylus