1oratio Mosi hominis Dei Domine refugium tu factus es nobis in generatione et generatione oratio Mosi viri Dei Domine habitaculum tu factus es nobis in generatione et generationestylus2priusquam montes fierent et formaretur terra et orbis a saeculo usque in saeculum tu es Deus antequam montes nascerentur et parturiretur terra et orbis a saeculo et usque in saeculum tu esstylus3ne avertas hominem in humilitatem et dixisti convertimini filii hominum convertes hominem usque ad contritionem et dices revertimini filii Adamstylus4quoniam mille anni ante oculos tuos tamquam dies hesterna quae praeteriit et custodia in nocte quia mille anni in oculis tuis sicut dies hesterna quae pertransiit et vigilia nocturnastylus5quae pro nihilo habentur eorum anni erunt percutiente te eos somnium eruntstylus6mane sicut herba transeat mane floreat et transeat vespere decidat induret et arescat mane quasi herba pertransiens mane floruit et abiit ad vesperam conteretur atque siccabiturstylus7quia defecimus in ira tua et in furore tuo turbati sumus consumpti enim sumus in furore tuo et in indignatione tua conturbati sumusstylus8posuisti iniquitates nostras in conspectu tuo saeculum nostrum in inluminatione vultus tui posuisti iniquitates nostras coram te neglegentias nostras in luce vultus tuistylus9quoniam omnes dies nostri defecerunt in ira tua defecimus anni nostri sicut aranea meditabantur omnes enim dies nostri transierunt in furore tuo consumpsimus annos nostros quasi sermonem loquensstylus10dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem in potentatibus octoginta anni et amplius eorum labor et dolor quoniam supervenit mansuetudo et corripiemur dies annorum nostrorum in ipsis septuaginta anni si autem multum octoginta anni et quod amplius est labor et dolor quoniam transivimus cito et avolavimusstylus11quis novit potestatem irae tuae et prae timore tuo iram tuam quis novit fortitudinem irae tuae et secundum timorem tuum indignationem tuamstylus12dinumerare dexteram tuam sic notam fac et conpeditos corde in sapientia ut numerentur dies nostri sic ostende et veniemus corde sapientistylus13convertere Domine usquequo et deprecabilis esto super servos tuos revertere Domine usquequo et exorabilis esto super servis tuisstylus14repleti sumus mane misericordia tua et exultavimus et delectati sumus in omnibus diebus nostris imple nos matutina misericordia tua et laudabimus et laetabimur in cunctis diebus nostrisstylus15laetati sumus pro diebus quibus nos humiliasti annis quibus vidimus mala laetifica nos pro diebus quibus adflixisti nos et annis in quibus vidimus malastylus16et respice in servos tuos et in opera tua et dirige filios eorum appareat apud servos tuos opus tuum et gloria tua super filios eorumstylus17et sit splendor Domini Dei nostri super nos et opera manuum nostrarum dirige super nos * et opus manuum nostrarum dirige; et sit decor Domini Dei nostri super nos et opus manuum nostrarum fac stabile super nos opus manuum nostrarum confirmastylus