Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Psalmi Caput 18

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
PSALMI

Psalmi 18

1in finem psalmus David victori canticum David
2caeli enarrant gloriam Dei et opera manuum eius adnuntiat firmamentum caeli enarrant gloriam Dei et opus manus eius adnuntiat firmamentum
3dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam dies diei eructat verbum et nox nocti indicat scientiam
4non sunt loquellae neque sermones quorum non audiantur voces eorum non est sermo et non sunt verba quibus non audiatur vox eorum
5in omnem terram exivit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum in universam terram exivit sonus eorum et in finibus orbis verba eorum
6in sole posuit tabernaculum suum et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut gigans ad currendam viam suam soli posuit tabernaculum in eis et ipse quasi sponsus procedens de thalamo suo exultavit ut fortis ad currendam viam
7a summo caeli egressio eius et occursus eius usque ad summum eius nec est qui se abscondat a calore eius a summitate caeli egressus eius et cursus eius usque ad summitatem illius nec est qui se abscondat a calore eius
8lex Domini inmaculata convertens animas testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis lex Domini inmaculata convertens animam testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis
9iustitiae Domini rectae laetificantes corda praeceptum Domini lucidum inluminans oculos praecepta Domini recta laetificantia cor mandatum Domini lucidum inluminans oculos
10timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi iudicia Domini vera iustificata in semet ipsa timor Domini mundus perseverans in saecula iudicia Domini vera iustificata in semet ipsis
11desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum et dulciora super mel et favum redundantem
12etenim servus tuus custodit ea in custodiendis illis retributio multa unde et servus tuus docebit ea in custodiendis eis fructus multus
13delicta quis intellegit ab occultis meis munda me errores quis intelleget ab occultis munda me
14et ab alienis parce servo tuo si mei non fuerint dominati tunc inmaculatus ero et emundabor a delicto maximo a superbis quoque libera servum tuum si non fuerint dominati mei tunc inmaculatus ero et mundabor a delicto maximo
15et erunt ut conplaceant eloquia oris mei et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper Domine adiutor meus et redemptor meus sint placentes sermones oris mei meditatio cordis mei in conspectu tuo Domine fortitudo mea et redemptor meus

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

PsalmiProverbiaEcclesiastes+

Other Books

PsalmiCh 18
ProverbiaEcclesiastesCanticum CanticorumSapientiaEcclesiasticus
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward