1in illo die exiens Iesus de domo sedebat secus marestylusMatthew 18:16, Matthew 18:16, Deuteronomy 19:15, Deuteronomy 19:15, Deuteronomy 17:62et congregatae sunt ad eum turbae multae ita ut in naviculam ascendens sederet et omnis turba stabat in litorestylus2 Corinthians 1:23, 2 Corinthians 1:23, 2 Corinthians 10:1, 2 Corinthians 10:2, 2 Corinthians 10:83et locutus est eis multa in parabolis dicens ecce exiit qui seminat seminarestylusMatthew 10:20, Matthew 10:20, 2 Corinthians 10:8, 2 Corinthians 10:10, Luke 21:154et dum seminat quaedam ceciderunt secus viam et venerunt volucres et comederunt eastylus1 Peter 3:18, 1 Peter 3:18, Romans 6:4, Romans 6:4, 2 Corinthians 10:35alia autem ceciderunt in petrosa ubi non habebat terram multam et continuo exorta sunt quia non habebant altitudinem terraestylusLamentations 3:40, Lamentations 3:40, 1 Corinthians 11:28, 1 Corinthians 11:28, Psalms 139:236sole autem orto aestuaverunt et quia non habebant radicem arueruntstylus2 Corinthians 12:20, 2 Corinthians 12:20, 2 Corinthians 13:3, 2 Corinthians 13:4, 2 Corinthians 13:107alia autem ceciderunt in spinas et creverunt spinae et suffocaverunt eastylusJames 1:12, James 1:12, Philippians 1:9, Philippians 1:11, 2 Timothy 4:188alia vero ceciderunt in terram bonam et dabant fructum aliud centesimum aliud sexagesimum aliud tricesimumstylusProverbs 21:30, Proverbs 21:30, Mark 9:39, Mark 9:39, Acts 4:289qui habet aures audiendi audiatstylus2 Corinthians 13:11, 2 Corinthians 13:11, 1 Corinthians 4:10, 1 Corinthians 4:10, 1 Thessalonians 3:1010et accedentes discipuli dixerunt ei quare in parabolis loqueris eisstylus2 Corinthians 10:8, 2 Corinthians 10:8, 2 Corinthians 2:3, 2 Corinthians 2:3, Titus 1:1311qui respondens ait illis quia vobis datum est nosse mysteria regni caelorum illis autem non est datumstylusHebrews 12:14, Hebrews 12:14, Romans 12:16, 1 Corinthians 1:10, Romans 12:1612qui enim habet dabitur ei et abundabit qui autem non habet et quod habet auferetur ab eostylusRomans 16:16, Romans 16:16, 1 Peter 5:14, 1 Peter 5:14, 1 Thessalonians 5:2613ideo in parabolis loquor eis quia videntes non vident et audientes non audiunt neque intelleguntstylus1 Peter 5:13, 2 John 1:13, 3 John 1:14, Philippians 4:21, Philippians 4:2214et adimpletur eis prophetia Esaiae dicens auditu audietis et non intellegetis et videntes videbitis et non videbitisstylusEphesians 2:22, Ephesians 2:22, Romans 5:5, Romans 5:5, Romans 16:2015incrassatum est enim cor populi huius et auribus graviter audierunt et oculos suos cluserunt nequando oculis videant et auribus audiant et corde intellegant et convertantur et sanem eosstylus16vestri autem beati oculi quia vident et aures vestrae quia audiuntstylus17amen quippe dico vobis quia multi prophetae et iusti cupierunt videre quae videtis et non viderunt et audire quae auditis et non audieruntstylus18vos ergo audite parabolam seminantisstylus19omnis qui audit verbum regni et non intellegit venit malus et rapit quod seminatum est in corde eius hic est qui secus viam seminatus eststylus20qui autem supra petrosa seminatus est hic est qui verbum audit et continuo cum gaudio accipit illudstylus21non habet autem in se radicem sed est temporalis facta autem tribulatione et persecutione propter verbum continuo scandalizaturstylus22qui autem est seminatus in spinis hic est qui verbum audit et sollicitudo saeculi istius et fallacia divitiarum suffocat verbum et sine fructu efficiturstylus23qui vero in terra bona seminatus est hic est qui audit verbum et intellegit et fructum adfert et facit aliud quidem centum aliud autem sexaginta porro aliud trigintastylus24aliam parabolam proposuit illis dicens simile factum est regnum caelorum homini qui seminavit bonum semen in agro suostylus25cum autem dormirent homines venit inimicus eius et superseminavit zizania in medio tritici et abiitstylus26cum autem crevisset herba et fructum fecisset tunc apparuerunt et zizaniastylus27accedentes autem servi patris familias dixerunt ei domine nonne bonum semen seminasti in agro tuo unde ergo habet zizaniastylus28et ait illis inimicus homo hoc fecit servi autem dixerunt ei vis imus et colligimus eastylus29et ait non ne forte colligentes zizania eradicetis simul cum eis et triticumstylus30sinite utraque crescere usque ad messem et in tempore messis dicam messoribus colligite primum zizania et alligate ea fasciculos ad conburendum triticum autem congregate in horreum meumstylus31aliam parabolam proposuit eis dicens simile est regnum caelorum grano sinapis quod accipiens homo seminavit in agro suostylus32quod minimum quidem est omnibus seminibus cum autem creverit maius est omnibus holeribus et fit arbor ita ut volucres caeli veniant et habitent in ramis eiusstylus33aliam parabolam locutus est eis simile est regnum caelorum fermento quod acceptum mulier abscondit in farinae satis tribus donec fermentatum est totumstylus34haec omnia locutus est Iesus in parabolis ad turbas et sine parabolis non loquebatur eisstylus35ut impleretur quod dictum erat per prophetam dicentem aperiam in parabolis os meum eructabo abscondita a constitutione mundistylus36tunc dimissis turbis venit in domum et accesserunt ad eum discipuli eius dicentes dissere nobis parabolam zizaniorum agristylus37qui respondens ait qui seminat bonum semen est Filius hominisstylus38ager autem est mundus bonum vero semen hii sunt filii regni zizania autem filii sunt nequamstylus39inimicus autem qui seminavit ea est diabolus messis vero consummatio saeculi est messores autem angeli suntstylus40sicut ergo colliguntur zizania et igni conburuntur sic erit in consummatione saeculistylus41mittet Filius hominis angelos suos et colligent de regno eius omnia scandala et eos qui faciunt iniquitatemstylus42et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentiumstylus43tunc iusti fulgebunt sicut sol in regno Patris eorum qui habet aures audiatstylus44simile est regnum caelorum thesauro abscondito in agro quem qui invenit homo abscondit et prae gaudio illius vadit et vendit universa quae habet et emit agrum illumstylus45iterum simile est regnum caelorum homini negotiatori quaerenti bonas margaritasstylus46inventa autem una pretiosa margarita abiit et vendidit omnia quae habuit et emit eamstylus47iterum simile est regnum caelorum sagenae missae in mare et ex omni genere congregantistylus48quam cum impleta esset educentes et secus litus sedentes elegerunt bonos in vasa malos autem foras miseruntstylus49sic erit in consummatione saeculi exibunt angeli et separabunt malos de medio iustorumstylus50et mittent eos in caminum ignis ibi erit fletus et stridor dentiumstylus51intellexistis haec omnia dicunt ei etiamstylus52ait illis ideo omnis scriba doctus in regno caelorum similis est homini patri familias qui profert de thesauro suo nova et veterastylus53et factum est cum consummasset Iesus parabolas istas transiit indestylus54et veniens in patriam suam docebat eos in synagogis eorum ita ut mirarentur et dicerent unde huic sapientia haec et virtutesstylus55nonne hic est fabri filius nonne mater eius dicitur Maria et fratres eius Iacobus et Ioseph et Simon et Iudasstylus56et sorores eius nonne omnes apud nos sunt unde ergo huic omnia istastylus57et scandalizabantur in eo Iesus autem dixit eis non est propheta sine honore nisi in patria sua et in domo suastylus58et non fecit ibi virtutes multas propter incredulitatem illorumstylus