Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Matthaeus Caput 10

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
MATTHAEUS

Matthaeus 10

1et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem
Matthaeus 11:29, II Ad Corinthios 10:10, Matthaeus 11:29, II Ad Corinthios 10:10, Ad Galatas 5:2
2duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius
II Ad Corinthios 13:10, II Ad Corinthios 13:10, II Ad Corinthios 13:2, II Ad Corinthios 13:2, Ad Galatas 5:16
3Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus
II Ad Corinthios 10:4, II Ad Corinthios 10:4, Ad Galatas 2:20, Ad Galatas 2:20, I Petri 4:1
4Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum
II Ad Corinthios 6:7, II Ad Corinthios 6:7, Ieremias 1:10, Ieremias 1:10, Ad Ephesios 6:13
5hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis
Ad Hebraeos 4:12, Ad Hebraeos 4:12, Isaias 55:7, Isaias 55:7, I Petri 1:14
6sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel
II Ad Corinthios 2:9, II Ad Corinthios 2:9, Numeri 16:26, Numeri 16:30, II Ad Corinthios 7:15
7euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum
I Ad Corinthios 14:37, II Ad Corinthios 5:12, I Ad Corinthios 14:37, II Ad Corinthios 5:12, II Ad Corinthios 11:23
8infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date
II Ad Corinthios 13:10, II Ad Corinthios 13:10, II Ad Corinthios 1:24, Ad Galatas 1:1, II Ad Timotheum 1:12
9nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris
II Ad Corinthios 10:10, I Ad Corinthios 4:5, I Ad Corinthios 4:19, I Ad Corinthios 4:21, II Ad Corinthios 10:10
10non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo
I Ad Corinthios 1:17, I Ad Corinthios 1:17, II Ad Corinthios 11:6, Exodus 4:10, Ad Galatas 4:13
11in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis
II Ad Corinthios 12:20, II Ad Corinthios 13:2, II Ad Corinthios 13:3, II Ad Corinthios 13:10, II Ad Corinthios 12:20
12intrantes autem in domum salutate eam
Proverbia 27:2, Proverbia 27:2, Proverbia 26:12, Proverbia 26:12, Lucas 18:11
13et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur
Ad Romanos 15:20, Ad Romanos 12:6, II Ad Corinthios 10:14, II Ad Corinthios 10:15, Ad Romanos 15:20
14et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris
Ad Romanos 1:16, I Ad Corinthios 4:15, I Ad Timotheum 1:11, Ad Romanos 1:16, I Ad Corinthios 4:15
15amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati
Ad Romanos 15:20, Ad Romanos 15:20, II Ad Thessalonicenses 1:3, II Ad Thessalonicenses 1:3, II Ad Corinthios 10:13
16ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae
Ad Romanos 15:24, Ad Romanos 15:28, Ad Romanos 15:24, Ad Romanos 15:28, Actus Apostolorum 19:21
17cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos
Ieremias 9:23, Ieremias 9:24, Ieremias 9:23, Ieremias 9:24, I Ad Corinthios 1:31
18et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus
Proverbia 21:2, Lucas 16:15, Proverbia 21:2, Lucas 16:15, Ad Romanos 2:29
19cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini
20non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis
21tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient
22et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit
23cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis
24non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum
25sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius
26ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur
27quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta
28et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam
29nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro
30vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt
31nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos
32omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
33qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis
34nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium
35veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam
36et inimici hominis domestici eius
37qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus
38et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus
39qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam
40qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit
41qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet
42et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

MatthaeusMarcusLucas+

Other Books

MatthaeusCh 10
MarcusLucasIoannesActus ApostolorumAd Romanos
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward