Sacrilo

enEnglishtrTürkçeesEspañolptPortuguêsfrFrançaisdeDeutschzh中文ruРусскийja日本語ko한국어viTiếng ViệtthไทยplPolskiukУкраїнськаhuMagyarcsČeštinasrСрпскиslSlovenščinasqShqiplvLatviešuetEestinlNederlandsnbNorskdaDansksvSvenskafiSuomiitItalianoheעבריתhrHrvatskilaLatinacheckarالعربية

TABULA

dashboardConspectusmenu_bookLege Bibliamlocal_libraryLibriquizCotidiana Interrogatioevent_noteMea ConsiliabookmarksSignacula

INSTRUMENTA STUDII

searchQuaerecompare_arrowsComparatio Bibliorum
menu_book

Marcus Caput 7

Vulgate
arrow_backCaput PraecedensCaput Sequensarrow_forward
MARCUS

Marcus 7

1et conveniunt ad eum Pharisaei et quidam de scribis venientes ab Hierosolymis
2et cum vidissent quosdam ex discipulis eius communibus manibus id est non lotis manducare panes vituperaverunt
3Pharisaei enim et omnes Iudaei nisi crebro lavent manus non manducant tenentes traditionem seniorum
4et a foro nisi baptizentur non comedunt et alia multa sunt quae tradita sunt illis servare baptismata calicum et urceorum et aeramentorum et lectorum
5et interrogant eum Pharisaei et scribae quare discipuli tui non ambulant iuxta traditionem seniorum sed communibus manibus manducant panem
6at ille respondens dixit eis bene prophetavit Esaias de vobis hypocritis sicut scriptum est populus hic labiis me honorat cor autem eorum longe est a me
7in vanum autem me colunt docentes doctrinas praecepta hominum
8relinquentes enim mandatum Dei tenetis traditionem hominum baptismata urceorum et calicum et alia similia his facitis multa
9et dicebat illis bene irritum facitis praeceptum Dei ut traditionem vestram servetis
10Moses enim dixit honora patrem tuum et matrem tuam et qui maledixerit patri aut matri morte moriatur
11vos autem dicitis si dixerit homo patri aut matri corban quod est donum quodcumque ex me tibi profuerit
12et ultra non dimittitis eum quicquam facere patri suo aut matri
13rescindentes verbum Dei per traditionem vestram quam tradidistis et similia huiusmodi multa facitis
14et advocans iterum turbam dicebat illis audite me omnes et intellegite
15nihil est extra hominem introiens in eum quod possit eum coinquinare sed quae de homine procedunt illa sunt quae communicant hominem
16si quis habet aures audiendi audiat
17et cum introisset in domum a turba interrogabant eum discipuli eius parabolam
18et ait illis sic et vos inprudentes estis non intellegitis quia omne extrinsecus introiens in hominem non potest eum communicare
19quia non introit in cor eius sed in ventrem et in secessum exit purgans omnes escas
20dicebat autem quoniam quae de homine exeunt illa communicant hominem
21ab intus enim de corde hominum cogitationes malae procedunt adulteria fornicationes homicidia
22furta avaritiae nequitiae dolus inpudicitia oculus malus blasphemia superbia stultitia
23omnia haec mala ab intus procedunt et communicant hominem
24et inde surgens abiit in fines Tyri et Sidonis et ingressus domum neminem voluit scire et non potuit latere
25mulier enim statim ut audivit de eo cuius habebat filia spiritum inmundum intravit et procidit ad pedes eius
26erat autem mulier gentilis Syrophoenissa genere et rogabat eum ut daemonium eiceret de filia eius
27qui dixit illi sine prius saturari filios non est enim bonum sumere panem filiorum et mittere canibus
28at illa respondit et dicit ei utique Domine nam et catelli sub mensa comedunt de micis puerorum
29et ait illi propter hunc sermonem vade exiit daemonium de filia tua
30et cum abisset domum suam invenit puellam iacentem supra lectum et daemonium exisse
31et iterum exiens de finibus Tyri venit per Sidonem ad mare Galilaeae inter medios fines Decapoleos
32et adducunt ei surdum et mutum et deprecantur eum ut inponat illi manum
33et adprehendens eum de turba seorsum misit digitos suos in auriculas et expuens tetigit linguam eius
34et suspiciens in caelum ingemuit et ait illi eppheta quod est adaperire
35et statim apertae sunt aures eius et solutum est vinculum linguae eius et loquebatur recte
36et praecepit illis ne cui dicerent quanto autem eis praecipiebat tanto magis plus praedicabant
37et eo amplius admirabantur dicentes bene omnia fecit et surdos facit audire et mutos loqui

Compara Translationes

Compara Vulgate cum Clementine Vulgate ut sensum melius intelligas.

compare_arrowsCompara Nunc

Other Books

MarcusLucasIoannes+

Other Books

MarcusCh 7
LucasIoannesActus ApostolorumAd RomanosI Ad Corinthios
All Booksarrow_forward
auto_storiesSacrilo

Verbum ad te propius ferens, uno versu in tempore. Ad meditationem quotidianam et incrementum spirituale.

Sacrilo

De NobisContactusApp Biblia

Coniunge

© 2026 Sacrilo.

SecretumConditionesCrustula
auto_stories

Latest Answers

What Is the Kingdom of God?
read_more

What Is the Kingdom of God?

What Is the Final Judgment?
read_more

What Is the Final Judgment?

What Is the Bible’s View of Love?
read_more

What Is the Bible’s View of Love?

What Is Teleology in Theology?
read_more

What Is Teleology in Theology?

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?
read_more

What Is Continuous Creation (Creatio Continua)?

What Is the Lord’s Supper / Communion?
read_more

What Is the Lord’s Supper / Communion?

View Allarrow_forward