1erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eiusstylus2Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabaturstylus3miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmaturstylus4audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eamstylus5diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarumstylus6ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebusstylus7deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterumstylus8dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illucstylus9respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videtstylus10si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eostylus11haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eumstylus12dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus eritstylus13dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceretstylus14tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus eststylus15et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eumstylus16dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eostylus17venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentemstylus18erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecimstylus19multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suostylus20Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebatstylus21dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuusstylus22sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deusstylus23dicit illi Iesus resurget frater tuusstylus24dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima diestylus25dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivetstylus26et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hocstylus27ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venististylus28et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat testylus29illa ut audivit surgit cito et venit ad eumstylus30nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Marthastylus31Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibistylus32Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meusstylus33Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsumstylus34et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et videstylus35et lacrimatus est Iesusstylus36dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eumstylus37quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non morereturstylus38Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat eistylus39ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim eststylus40dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Deistylus41tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti mestylus42ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misististylus43haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni forasstylus44et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abirestylus45multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eumstylus46quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesusstylus47collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facitstylus48si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentemstylus49unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquamstylus50nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereatstylus51hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gentestylus52et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unumstylus53ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eumstylus54Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulisstylus55proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsosstylus56quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festumstylus57dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eumstylus