1canite tuba in Sion ululate in monte sancto meo conturbentur omnes habitatores terrae quia venit dies Domini quia prope eststylusIoel 3:9, Ioel 3:11, Ioel 3:9, Ioel 3:11, II Paralipomenon 25:82dies tenebrarum et caliginis dies nubis et turbinis quasi mane expansum super montes populus multus et fortis similis ei non fuit a principio et post eum non erit usque in annos generationis et generationisstylusPsalmi 80:12, Psalmi 80:13, Psalmi 80:12, Psalmi 80:13, Sophonias 3:113ante faciem eius ignis vorans et post eum exurens flamma quasi hortus voluptatis terra coram eo et post eum solitudo deserti neque est qui effugiat eumstylusEzechiel 23:14, Ezechiel 23:15, Ezechiel 23:14, Ezechiel 23:15, Isaias 63:14quasi aspectus equorum aspectus eorum et quasi equites sic currentstylusIeremias 4:13, Ieremias 4:13, Isaias 66:15, Nahum 3:2, Nahum 3:35sicut sonitus quadrigarum super capita montium exilient sicut sonitus flammae ignis devorantis stipulam velut populus fortis praeparatus ad proeliumstylusIeremias 46:12, Ieremias 46:12, Nahum 3:18, Ieremias 51:27, Ieremias 51:286a facie eius cruciabuntur populi omnes vultus redigentur in ollamstylusIsaias 45:1, Isaias 45:2, Isaias 45:1, Isaias 45:2, II Petri 3:107sicut fortes current quasi viri bellatores ascendent murum vir in viis suis gradietur et non declinabunt a semitis suisstylusIsaias 38:14, Isaias 59:11, Isaias 38:14, Isaias 59:11, Lucas 23:488unusquisque fratrem suum non coartabit singuli in calle suo ambulabunt sed et per fenestras cadent et non demolienturstylusGenesis 10:11, Apocalypsis 17:15, Isaias 48:20, Apocalypsis 17:1, Ieremias 51:309urbem ingredientur in muro current domos conscendent per fenestras intrabunt quasi furstylusIsaias 33:4, Ezechiel 26:12, II Paralipomenon 36:10, Ieremias 25:34, Daniel 11:810a facie eius contremuit terra moti sunt caeli sol et luna obtenebrati sunt et stellae retraxerunt splendorem suumstylusPsalmi 22:14, Psalmi 22:14, Ioel 2:6, Daniel 5:6, Ioel 2:611et Dominus dedit vocem suam ante faciem exercitus sui quia multa sunt nimis castra eius quia fortia et facientia verbum eius magnus enim dies Domini et terribilis valde et quis sustinebit eumstylusIsaias 5:29, Isaias 5:29, Ieremias 2:15, Ieremias 2:15, Ieremias 50:4412nunc ergo dicit Dominus convertimini ad me in toto corde vestro in ieiunio et in fletu et in planctustylusIeremias 51:34, Ieremias 51:34, Psalmi 17:12, Isaias 10:6, Isaias 10:1413et scindite corda vestra et non vestimenta vestra et convertimini ad Dominum Deum vestrum quia benignus et misericors est patiens et multae misericordiae et praestabilis super malitiastylusPsalmi 46:9, Nahum 3:5, Ieremias 21:13, Psalmi 46:9, Nahum 3:514quis scit si convertatur et ignoscat et relinquat post se benedictionem sacrificium et libamen Domino Deo nostrostylus15canite tuba in Sion sanctificate ieiunium vocate coetumstylus16congregate populum sanctificate ecclesiam coadunate senes congregate parvulos et sugentes ubera egrediatur sponsus de cubili suo et sponsa de thalamo suostylus17inter vestibulum et altare plorabunt sacerdotes ministri Domini et dicent parce Domine populo tuo et ne des hereditatem tuam in obprobrium ut dominentur eis nationes quare dicunt in populis ubi est Deus eorumstylus18zelatus est Dominus terram suam et pepercit populo suostylus19et respondit Dominus et dixit populo suo ecce ego mittam vobis frumentum et vinum et oleum et replebimini eo et non dabo vos ultra obprobrium in gentibusstylus20et eum qui ab aquilone est procul faciam a vobis et expellam eum in terram inviam et desertam faciem eius contra mare orientale et extremum eius ad mare novissimum et ascendet fetor eius et ascendet putredo eius quia superbe egitstylus21noli timere terra exulta et laetare quoniam magnificavit Dominus ut faceretstylus22nolite timere animalia regionis quia germinaverunt speciosa deserti quia lignum adtulit fructum suum ficus et vinea dederunt virtutem suamstylus23et filii Sion exultate et laetamini in Domino Deo vestro quia dedit vobis doctorem iustitiae et descendere faciet ad vos imbrem matutinum et serotinum in principiostylus24et implebuntur areae frumento et redundabunt torcularia vino et oleostylus25et reddam vobis annos quos comedit lucusta bruchus et rubigo et eruca fortitudo mea magna quam misi in vosstylus26et comedetis vescentes et saturabimini et laudabitis nomen Domini Dei vestri qui fecit vobiscum mirabilia et non confundetur populus meus in sempiternumstylus27et scietis quia in medio Israhel ego sum et ego Dominus Deus vester et non est amplius et non confundetur populus meus in aeternumstylus28et erit post haec effundam spiritum meum super omnem carnem et prophetabunt filii vestri et filiae vestrae senes vestri somnia somniabunt et iuvenes vestri visiones videbuntstylus29sed et super servos et ancillas in diebus illis effundam spiritum meumstylus30et dabo prodigia in caelo et in terra sanguinem et ignem et vaporem fumistylus31sol vertetur in tenebras et luna in sanguinem antequam veniat dies Domini magnus et horribilisstylus32et erit omnis qui invocaverit nomen Domini salvus erit quia in monte Sion et in Hierusalem erit salvatio sicut dixit Dominus et in residuis quos Dominus vocaveritstylus