1in illis diebus surrexit Matthathias filius Iohannis filii Simeonis sacerdos ex filiis Ioarim ab Hierusalem et consedit in monte ModinstylusLucas 6:37, Lucas 6:37, Ad Romanos 2:3, Ad Romanos 2:3, Ioannes 8:72et habebat filios quinque Iohannan qui cognominabatur GaddisstylusPsalmi 9:7, Psalmi 9:8, Psalmi 9:7, Psalmi 9:8, Sophonias 3:53et Simeon qui cognominabatur ThasistylusProverbia 16:5, Proverbia 16:5, Ad Romanos 1:32, Ad Romanos 2:1, Ad Romanos 1:324et Iudas qui vocabatur MacchabeusstylusII Petri 3:9, II Petri 3:9, Isaias 30:18, Isaias 30:18, Exodus 34:65et Eleazarus qui cognominabatur Abaron et Ionathas qui cognominabatur ApphusstylusEcclesiastes 12:14, Ecclesiastes 12:14, Ad Romanos 1:18, Ad Romanos 1:18, Ad Romanos 2:26hii viderunt mala quae fiebant in populo Iuda et in HierusalemstylusPsalmi 62:12, Psalmi 62:12, Ieremias 32:19, Ieremias 32:19, Matthaeus 16:277et dixit Matthathias vae mihi ut quid natus sum videre contritionem populi mei et contritionem civitatis sanctae et sedere illic cum datur in manibus inimicorumstylusII Ad Timotheum 4:7, II Ad Timotheum 4:8, II Ad Timotheum 4:7, II Ad Timotheum 4:8, Lucas 8:158sancta in manu extraneorum facta sunt templum eius sicut homo ignobilisstylusI Ad Timotheum 6:3, I Ad Timotheum 6:4, I Ad Timotheum 6:3, I Ad Timotheum 6:4, II Ad Thessalonicenses 2:109vasa gloriae eius captiva abducta sunt trucidati sunt iuvenes eius in plateis et iuvenes eius ceciderunt gladio inimicorumstylusI Petri 4:17, I Petri 4:17, Ezechiel 18:4, Ad Romanos 1:16, Ezechiel 18:410quae gens non hereditavit regnum eius et non obtinuit spolia eiusstylusIsaias 32:17, Isaias 32:17, Isaias 26:12, Numeri 6:26, Isaias 26:1211omnis conpositio eius ablata est quae erat libera facta est ancillastylusActus Apostolorum 10:34, Actus Apostolorum 10:34, Deuteronomium 10:17, Deuteronomium 10:17, Ad Galatas 2:612et ecce sancta nostra et pulchritudo nostra et claritas nostra desolata est et coinquinaverunt eam gentesstylusI Ad Corinthios 9:21, I Ad Corinthios 9:21, Ad Romanos 2:14, Ad Romanos 2:16, Ad Galatas 3:1013quo ergo nobis adhuc viverestylusIacobi 1:22, Iacobi 1:25, Iacobi 1:22, Iacobi 1:25, I Ioannis 3:714et scidit Matthathias et filii eius vestimenta sua et operuerunt se ciliciis et planxerunt valdestylusAd Romanos 2:12, Ad Romanos 1:19, Ad Romanos 1:20, Ad Romanos 2:12, Ad Romanos 1:1915et venerunt illuc qui missi erant a rege Antiocho ut cogerent eos qui confugerant in civitate Modin immolare et accendere et a lege Dei discederestylusII Ad Corinthios 5:11, II Ad Corinthios 5:11, Ad Romanos 1:18, Ad Romanos 1:19, II Ad Corinthios 1:1216et multi de populo Israhel consentientes accesserunt ad eos sed Matthathias et filii eius constanter steteruntstylusEcclesiastes 12:14, Ecclesiastes 12:14, I Ad Corinthios 4:5, I Ad Corinthios 4:5, Actus Apostolorum 17:3117et respondentes qui missi erant ab Antiocho dixerunt Matthathiae princeps et clarissimus et magnus es in hac civitate et ornatus filiis et fratribusstylusAd Romanos 2:23, Ad Romanos 2:23, Michaes 3:11, Michaes 3:11, Isaias 48:118ergo accede prior et fac iussum regis sicut fecerunt omnes gentes et viri Iuda et qui remanserunt in Hierusalem et eris tu et filii tui inter amicos regis et amplificatus argento et auro et muneribus multisstylusI Ad Thessalonicenses 5:21, I Ad Thessalonicenses 5:21, Iacobi 4:17, Ad Philippenses 1:10, Deuteronomium 4:819et respondit Matthathias et dixit magna voce et si omnes gentes regi Antiocho oboediunt ut discedat unusquisque a servitute patrum suorum et consentiunt mandatis eiusstylusApocalypsis 3:17, Apocalypsis 3:18, Apocalypsis 3:17, Apocalypsis 3:18, Isaias 49:620ego et filii mei et fratres mei oboediemus legi patrum nostrorumstylusII Ad Timotheum 3:5, II Ad Timotheum 3:5, Ad Titum 1:16, Ad Titum 1:16, II Ad Timotheum 1:1321propitius sit nobis Deus non est nobis utile relinquere legem et iustitias DeistylusI Ad Corinthios 9:27, I Ad Corinthios 9:27, Matthaeus 23:3, Matthaeus 23:28, Matthaeus 23:322non audibimus verba regis Antiochi nec sacrificabimus transgredientes legis nostrae mandata ut eamus altera viastylusMalachias 3:8, Malachias 3:8, Matthaeus 12:39, Matthaeus 12:39, Ieremias 7:923et ut cessavit loqui verba haec accessit quidam Iudaeus in omnium oculis sacrificare idolis super aram in civitate Modin secundum iussum regisstylusAd Romanos 2:17, Ad Romanos 2:17, Ad Romanos 9:4, Iacobi 4:16, Iacobi 4:1724et vidit Matthathias et doluit et contremuerunt renes eius et ascendit furor eius secundum iudicium legis et insiliens trucidavit eum super aramstylusEzechiel 36:20, Ezechiel 36:23, Ezechiel 36:20, Ezechiel 36:23, Isaias 52:525sed et virum quem miserat rex Antiochus qui cogebat immolari occidit in ipso tempore et aram destruxitstylusAd Galatas 5:3, Ad Galatas 5:6, Ieremias 4:4, Ad Galatas 5:3, Ad Galatas 5:626et zelatus est legem sicut fecit Finees Zambri filio SalomistylusAd Colossenses 2:11, Ad Colossenses 2:11, I Ad Corinthios 7:18, I Ad Corinthios 7:19, I Ad Corinthios 7:1827et exclamavit Matthathias voce magna dicens omnis qui zelum habet legis statuens testamentum exeat post mestylusMatthaeus 12:41, Matthaeus 12:42, Matthaeus 12:41, Matthaeus 12:42, Ad Romanos 8:428et fugit ipse et filii eius in montes et reliquerunt quaecumque habebant in civitatestylusAd Galatas 6:15, Ad Galatas 6:15, Matthaeus 3:9, Matthaeus 3:9, Ad Romanos 9:629tunc descenderunt multi quaerentes iudicium et iustitiam in desertumstylusDeuteronomium 30:6, Deuteronomium 30:6, Ad Philippenses 3:3, Ad Philippenses 3:3, Deuteronomium 10:1630ut sederent ibi ipsi et filii eorum et mulieres eorum et pecora eorum quoniam induraverunt super eos malastylus31et renuntiatum est viris regis et exercitui qui erat in Hierusalem civitate David quoniam discessissent viri quidam qui dissipaverunt mandatum regis in loca occulta in deserto et abissent post illos multistylus32et statim perrexerunt ad eos et constituerunt adversus eos proelium in die sabbatorumstylus33et dixerunt ad eos resistitis et nunc adhuc exite et facite secundum verbum regis et vivetisstylus34et dixerunt non exibimus neque faciemus verbum regis ut polluamus diem sabbatorumstylus35et concitaverunt adversus eos proeliumstylus36et non responderunt eis nec oppilaverunt loca occultastylus37dicentes moriamur omnes in simplicitate nostra et testes erunt super nos caelum et terra quod iniuste perditis nosstylus38et intulerunt eis bellum sabbatis et mortui sunt ipsi et uxores eorum et filii eorum et pecora eorum usque ad mille animas hominumstylus39et cognovit Matthathias et amici eius et luctum habuerunt super eos valdestylus40et dixit vir proximo suo si omnes fecerimus sicut fratres nostri fecerunt et non pugnaverimus adversus gentes pro animabus nostris et iustificationibus nostris citius disperdent nos a terrastylus41et cogitaverunt in illa die dicentes omnis homo quicumque venerit ad nos in bello die sabbatorum pugnemus adversus eum et non moriemur omnes sicut mortui sunt fratres nostri in occultisstylus42tunc congregata est ad eos synagoga Asideorum fortis viribus ex Israhel omnis voluntarius in legestylus43et omnes qui fugiebant a malis additi sunt ad eos et facti sunt illis ad firmamentumstylus44et collegerunt exercitum et percusserunt peccatores in ira sua et viros iniquos in indignatione sua et ceteri fugerunt ad nationes ut evaderentstylus45et circuivit Matthathias et amici eius et destruxerunt arasstylus46et circumciderunt pueros incircumcisos quotquot invenerunt in finibus Israhel in fortitudinestylus47et persecuti sunt filios superbiae et prosperatum est opus in manu eorumstylus48et obtinuerunt legem de manibus gentium et de manibus regum et non dederunt cornu peccatoristylus49et adpropinquaverunt dies Matthathiae moriendi et dixit filiis suis nunc confortata est superbia et castigatio et tempus eversionis et ira indignationisstylus50nunc ergo o filii aemulatores estote legis et date animas vestras pro testamento patrumstylus51et mementote operum patrum quae fecerunt in generationibus suis et accipietis gloriam magnam et nomen aeternumstylus52Abraham nonne in temptatione inventus est fidelis et reputatum est ei ad iustitiamstylus53Ioseph in tempore angustiae suae custodivit mandatum et factus est dominus Aegyptistylus54Finees pater noster zelando zelum Dei accepit testamentum sacerdotii aeternistylus55Iesus dum implet verbum factus est dux Israhelstylus56Chaleb dum testificatur in ecclesia accepit hereditatemstylus57David in sua misericordia consecutus est sedem regni in saeculastylus58Helias dum zelat zelum legis receptus est in caelumstylus59Ananias Azarias Misahel credentes liberati sunt de flammastylus60Danihel in sua simplicitate liberatus est de ore leonumstylus61et ita cogitate per generationem et generationem quia omnes qui sperant in eum non infirmanturstylus62et a verbis viri peccatoris non timueritis quia gloria eius stercus et vermis eststylus63hodie extollitur et cras non invenietur quia conversus est in terram suam et cogitatio eius perietstylus64vos ergo filii confortamini et viriliter agite in lege quia in ipsa gloriosi eritisstylus65et ecce Simeon frater vester scio quod vir consilii est ipsum audite semper et ipse vobis erit paterstylus66et Iudas Macchabeus fortis viribus a iuventute sua sit vobis princeps militiae et ipse aget bellum populistylus67et vos adducetis ad vos omnes factores legis et vindicate vindictam populi vestristylus68et retribuite retributionem gentibus et intendite in praeceptum legisstylus69et benedixit eos et adpositus est ad patres suosstylus70et defunctus est centesimo et quadragesimo et sexto anno et sepultus est a filiis suis in sepulchris patrum suorum in Modin et planxerunt eum omnis Israhel planctu magnostylus