1nolo enim vos ignorare fratres quoniam patres nostri omnes sub nube fuerunt et omnes mare transieruntstylus2et omnes in Mose baptizati sunt in nube et in maristylus3et omnes eandem escam spiritalem manducaveruntstylus4et omnes eundem potum spiritalem biberunt bibebant autem de spiritali consequenti eos petra petra autem erat Christusstylus5sed non in pluribus eorum beneplacitum est Deo nam prostrati sunt in desertostylus6haec autem in figura facta sunt nostri ut non simus concupiscentes malorum sicut et illi concupieruntstylus7neque idolorum cultores efficiamini sicut quidam ex ipsis quemadmodum scriptum est sedit populus manducare et bibere et surrexerunt luderestylus8neque fornicemur sicut quidam ex ipsis fornicati sunt et ceciderunt una die viginti tria miliastylus9neque temptemus Christum sicut quidam eorum temptaverunt et a serpentibus perieruntstylus10neque murmuraveritis sicut quidam eorum murmuraverunt et perierunt ab exterminatorestylus11haec autem omnia in figura contingebant illis scripta sunt autem ad correptionem nostram in quos fines saeculorum deveneruntstylus12itaque qui se existimat stare videat ne cadatstylus13temptatio vos non adprehendat nisi humana fidelis autem Deus qui non patietur vos temptari super id quod potestis sed faciet cum temptatione etiam proventum ut possitis sustinerestylus14propter quod carissimi mihi fugite ab idolorum culturastylus15ut prudentibus loquor vos iudicate quod dicostylus16calicem benedictionis cui benedicimus nonne communicatio sanguinis Christi est et panis quem frangimus nonne participatio corporis Domini eststylus17quoniam unus panis unum corpus multi sumus omnes quidem de uno pane participamurstylus18videte Israhel secundum carnem nonne qui edunt hostias participes sunt altarisstylus19quid ergo dico quod idolis immolatum sit aliquid aut quod idolum sit aliquidstylus20sed quae immolant gentes daemoniis immolant et non Deo nolo autem vos socios fieri daemoniorum non potestis calicem Domini bibere et calicem daemoniorumstylus21non potestis mensae Domini participes esse et mensae daemoniorumstylus22an aemulamur Dominum numquid fortiores illo sumus omnia licent sed non omnia expediuntstylus23omnia licent sed non omnia aedificantstylus24nemo quod suum est quaerat sed quod alteriusstylus25omne quod in macello venit manducate nihil interrogantes propter conscientiamstylus26Domini est terra et plenitudo eiusstylus27si quis vocat vos infidelium et vultis ire omne quod vobis adponitur manducate nihil interrogantes propter conscientiamstylus28si quis autem dixerit hoc immolaticium est idolis nolite manducare propter illum qui indicavit et propter conscientiamstylus29conscientiam autem dico non tuam sed alterius ut quid enim libertas mea iudicatur ab alia conscientiastylus30si ego cum gratia participo quid blasphemor pro eo quod gratias agostylus31sive ergo manducatis sive bibitis vel aliud quid facitis omnia in gloriam Dei facitestylus32sine offensione estote Iudaeis et gentilibus et ecclesiae Deistylus33sicut et ego per omnia omnibus placeo non quaerens quod mihi utile est sed quod multis ut salvi fiantstylus