1state et nolite iterum iugo servitutis contineristylus2ecce ego Paulus dico vobis quoniam si circumcidamini Christus vobis nihil proderitstylus3testificor autem rursum omni homini circumcidenti se quoniam debitor est universae legis faciendaestylus4evacuati estis a Christo qui in lege iustificamini a gratia excidistisstylus5nos enim spiritu ex fide spem iustitiae expectamusstylus6nam in Christo Iesu neque circumcisio aliquid valet neque praeputium sed fides quae per caritatem operaturstylus7currebatis bene quis vos inpedivit veritati non oboedirestylus8persuasio non est ex eo qui vocat vosstylus9modicum fermentum totam massam corrumpitstylus10ego confido in vobis in Domino quod nihil aliud sapietis qui autem conturbat vos portabit iudicium quicumque est illestylus11ego autem fratres si circumcisionem adhuc praedico quid adhuc persecutionem patior ergo evacuatum est scandalum crucisstylus12utinam et abscidantur qui vos conturbantstylus13vos enim in libertatem vocati estis fratres tantum ne libertatem in occasionem detis carnis sed per caritatem servite invicemstylus14omnis enim lex in uno sermone impletur diliges proximum tuum sicut te ipsumstylus15quod si invicem mordetis et comeditis videte ne ab invicem consumaministylus16dico autem spiritu ambulate et desiderium carnis non perficietisstylus17caro enim concupiscit adversus spiritum spiritus autem adversus carnem haec enim invicem adversantur ut non quaecumque vultis illa faciatisstylus18quod si spiritu ducimini non estis sub legestylus19manifesta autem sunt opera carnis quae sunt fornicatio inmunditia luxuriastylus20idolorum servitus veneficia inimicitiae contentiones aemulationes irae rixae dissensiones sectaestylus21invidiae homicidia ebrietates comesationes et his similia quae praedico vobis sicut praedixi quoniam qui talia agunt regnum Dei non consequenturstylus22fructus autem Spiritus est caritas gaudium pax longanimitas bonitas benignitasstylus23fides modestia continentia adversus huiusmodi non est lexstylus24qui autem sunt Christi carnem crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiisstylus25si vivimus spiritu spiritu et ambulemusstylus26non efficiamur inanis gloriae cupidi invicem provocantes invicem invidentesstylus