1Occasiones quærit qui vult recedere ab amico : omni tempore erit exprobrabilis.stylus2Non recipit stultus verba prudentiæ, nisi ea dixeris quæ versantur in corde ejus.stylus3Impius, cum in profundum venerit peccatorum, contemnit ; sed sequitur eum ignominia et opprobrium.stylus4Aqua profunda verba ex ore viri, et torrens redundans fons sapientiæ.stylus5Accipere personam impii non est bonum, ut declines a veritate judicii.stylus6Labia stulti miscent se rixis, et os ejus jurgia provocat.stylus7Os stulti contritio ejus, et labia ipsius ruina animæ ejus.stylus8Verba bilinguis quasi simplicia, et ipsa perveniunt usque ad interiora ventris. Pigrum dejicit timor ; animæ autem effeminatorum esurient.stylus9Qui mollis et dissolutus est in opere suo frater est sua opera dissipantis.stylus10Turris fortissima nomen Domini ; ad ipsum currit justus, et exaltabitur.stylus11Substantia divitis urbs roboris ejus, et quasi murus validus circumdans eum.stylus12Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.stylus13Qui prius respondet quam audiat, stultum se esse demonstrat, et confusione dignum.stylus14Spiritus viri sustentat imbecillitatem suam ; spiritum vero ad irascendum facilem quis poterit sustinere ?stylus15Cor prudens possidebit scientiam, et auris sapientium quærit doctrinam.stylus16Donum hominis dilatat viam ejus, et ante principes spatium ei facit.stylus17Justus prior est accusator sui : venit amicus ejus, et investigabit eum.stylus18Contradictiones comprimit sors, et inter potentes quoque dijudicat.stylus19Frater qui adjuvatur a fratre quasi civitas firma, et judicia quasi vectes urbium.stylus20De fructu oris viri replebitur venter ejus, et genimina labiorum ipsius saturabunt eum.stylus21Mors et vita in manu linguæ ; qui diligunt eam comedent fructus ejus.stylus22Qui invenit mulierem bonam invenit bonum, et hauriet jucunditatem a Domino. Qui expellit mulierem bonam expellit bonum ; qui autem tenet adulteram stultus est et impius.stylus23Cum obsecrationibus loquetur pauper, et dives effabitur rigide.stylus24Vir amabilis ad societatem magis amicus erit quam frater.stylus